Page 148
Die 18 Novemb. 1652.
HAEC propositio in aliquo sensu minus proprio est vera, in sensu intento a Jansenio est digna censura, ut repugnans S. Tridentinae Synodo, & sacris Scripturis; & sic est haeresi proxima. Ut prae∣scindit ab hoc vel illo sensu determinate, offendit aures fidelium.
HAEC praepositio si intelligatur de gratia efficaci praecise, vera est; sed quia proprie & juxta ter∣minos suos indefinite loquitur de omni gratia, & quia fautores hujus propositionis destruant omnino sufficientem, quod est contra omnem Theologiam, SS. Patres, & precipue D. Augustinum, quem sibi falso patronum asciscunt, & contra sacrum concilium Tridentinum, ideo eadem censura, qua prima pro∣positio, censeo qualificandam.
HAEC propositio secundum se recepta mihi vi∣detur immunis ab omni censura: quatenus vero profertur a Jansenio, & infertur tanquam ex praemis∣sis, ex eo quod negat in natura lapsa etiam hominibus justificatis vires sufficientes ad implenda praecepta, quando reipsa peccant, est digna eadem censura, qui notavi primam propositionem; non secundum se, sed quatenus eonsequentia illius.
NOta a Palavicino secundam propositionem propterea tantum damnari, quia sequitur ex prima propositione. Quare cum in prima manifeste a sensu Jansenii aberraverit; patet nec eum in se∣cunda recte collimasse, si Jansenium ferire voluit: quod idem de reliquis propositionibus dici potest, in quibus semper ipsius censurae ad primam illam referuntur, & ex ea pendent. Quare si in ipso li∣mine, ut patet, a Jansenii sensu deerraverit, pror∣sus ipsum in reliquo cursu non attingit.
HAEC secunda propositio ut jacet, secundum su∣um sensum clarum non solum est perniciosa, te∣meraria, & male sonans; sed est etiam formaliter haeretica, aut haeresim sapiens.
Die 20 Novembris 1652.
HAEC propositio si intelligatur de gratia interi∣ori efficaci, est Catholica: si intelligatur de gratia interioti quacunque, distinguo: velfacit sensum quoad ipsum formaliter, & est Catholica; vel facit sensum quoad consensum qui semper sequatur, ita ut omnis gratia interior sit efficax, & nulla sufficiens, in quo sensu loquitur Jansenius; & sic, si non for∣maliter, saltem proxime est haeretica, & evidenter falsa.
HAEC propositio si sumatur in sensu connaturali, est haeresi proxima: si in sensu particulari, esto in aliqua sententia sit vera & probablis; in proprio tamen sensu & rigoroso verborum ab auctore, id est, Jansenio, intento, est haeretica: si in sensu indefinito prout jacet, est temeraria, male sonans, & scanda∣losa.
HAEC propositio cujuscunque auctoris illa sit, si intelligatur de gratia efficaci, sive adjuvante, sive excitante, est vera & Catholica; si vero de suf∣ficienti, & quacunque gratia interiori, secundum omnem gratiae latitudinem, est temeraria, & haeresi proxima.
CEnseo istam propositionem, sive consideretur prout jacet, sive ut explicata ab auctore, id est Jansenio, esse formaliter haereticam; tanquam de∣structivam gratiae sufficientis, quae de fide est conce∣denda.