SI prima pars hujus propositionis praecise accipia∣tur, vel facit sensum universalem, & sic est haeretica: vel facit sensum singularem, & sic quam∣vis possit explicari & tra••i in bonum sensum ut ly im∣possibilia dicat negationem potentiae proximae, potest admitti: & absolute cum illo termino, impossibilia, est re jicienda tanquam remetaria, & a Patribus sub anathematate prohibita. Si accipiatur secundum se totam, vel consideratur ut ille terminus, gra∣tia, supponit pro gratia efficaci, cum exclusione gratiae sufficientis, & sic est haeretica: vel con∣sideratur absolute secundum quod sonant termini ipsius, & sic faltem est errori proxima.
FAtetur Consultor bonum esse istum sensum: Ali∣qua Dei praecepta non sunt possibilia homini∣bus justis potestate proxima. Ʋnde nescio quid cogi∣tarint, qui super illa voce tot modo turbas excita∣runt, quasi potestatem proximam admittere in omni∣bus justis necesse sit.
Quod autem de side ait esse, justis volentibus & conantibus non deesse efficacem & sufficientem simul, hic sat scio inclamabunt quidam Janseniani, & Con∣cilium ••ut Scripturae locum ostendi postulabunt, in quo haec gratia sufficiens Thomistico sensu contineatur. His tamen si ta•• aequi sunt quam videri volunt, facile satisfieri potest. Verbum ipsum gratiae sufficientis non est de fide: nullo enim Conciliorum decreto con∣secratum est. Res ipsa nomine significata ad fidem pertinet: hoc enim nomine significamus grati∣am