Page 145
Die 8 Octob. 1652.
SI propositio sumatur in sensu universali, sive lo∣quendo simpliciter de omnibus justis, sive de omnibus justis transgressoribus, est propositio hae∣retica: si in sensu particulati, attento proprio & rigoroso verborum sensu, pariter est haeretica: si in sensu indefinito, prout jacet, est etiam hae∣retica.
REcte Consultor propositionem Damnat, tum in sensu universali, quia sic Calviniana est: tum in sensu particulari, attento proprio & rigoroso sensu; quia sic impossibilitatem absolutam significat, non tantum impossibilitatem secundum quid; denique recte eitam in sensu indefini••o; quia sensus indefinitus in materia controversa & doctrinali pro universali sumitur; sicut ista propositio: Astra moventur a propria forma; quia de eo disputant Philosophi, fere sumitur, in sensu universali.
Hujus Consultoris sententiam nihil officere Tho∣mistis palam est. Jans••nistae vero illam amovent, quod absolutam preceptorum impossibilitatem nec a se, nec a Jansenio admissam contendunt: quorum exceptiones nec probare mihi, nec improbare consilium est, sed tantum indica•…•…