SI propositio faciat hunc sensum: Justi secundum vires tantum quibus formaliter justi sunt, prae∣ciso divino auxilio actuali, non possunt implere ali∣qua Dei praecepta, est vera & Catholica: si autem consideretur in suis terminis, est male sonans; quia pro eo quod dicere debuerat: Justi secundum prae∣sentes vires tantum non possunt complete im∣plere praecepta; maluit dicere: Praecepta sunt im∣possibilia secundum praesentes vires: vox autem ista praecepta impossibil••a, etiamsi limitata ad vires prae∣sentes cum exclusione auxilii actualis, male sonat. Quoad secundam particulam, si faciat hunc sen∣sum: Deest quoque gratia, scilicet actualis auxilii, qua secundum praesentes vires praedictas tantum pos∣sent illa complete implere: propositio est Catho∣lica: propter tamen terminum, impossibilia, est male sonans.
VIr ille doctrina eximius sententiam, qua ju∣sti dicuntur aliquando praecepta non posse complete implete, Catholicam fatetur. Caeterum vocem, impossibila, bene repudiat; quia ex se sig∣nificat non solum absentiam potentiae completae, sed omnimodam potentiae negationem. Quisquis igitur solam potentiam completam, & cui nihil desit, justis deneget absente efficaci gratia, verbis & re cum Consultore consentit. Molinistas vero,