Die 6. Novembris 1652.
ISta propositio secundum omnes terminos quibus constat actualiter, acceptos in significatione pro∣pria, usuali & consueta, non est qualificabilis, & non est qualificabilis nisi reducta ad sensum in quo pro∣tuli esse erroneam; hoc est loquendo de impossibi∣litate physica, non tollente obligationem, nec ex∣cusante transgressores a culpa & a poena, & refusa ex negatione virium quas Deus teneretur dare ad praecepta talia observanda nulla existente culpa. Vbi autem ly justis, debet necessario impropriati, & stare pro justis de praeterito, & per appositionem terminorum nullo existente obice peccati actualis & originalis, qui termini nec implicite nec expli∣cite includerentur in significatione usuali dictae pro∣positionis.
HIc veritati concedendum est. Plane demon∣strat Consultoris votum nusquam jussu Ponti∣ficis ex cuss um esse Jansenii sensum, neque id aut ignorare potuit S. Officii Commissarius, aut cogni∣tum apud ipsum summum Pontificem dissimulare. Cur ergo de Jansenio nonnuli loquuntur? Quia libuit, non quia jussum erat.
Caeterum hujus votum a Molina alienum non ne∣gabunt ipsi Molinistae.