& partiarii, ex fontibus haereticorum illam odii vel aversionis a summa sanctae Sedis porestate mentem perniciosius ebibentes: inter quos aliqui etiam sunt Facultatum Doctores erga ipsam minus bene affe∣cti, qui mediis omnibus nituntur ipsam labefactare. En finis eorum qui Jansenistae appellantur, quia per fas & nefas etiam contra Bullas Pontificias Jansenii dogmata tuentur tanquam obtinendo suo fini aptiora.
Ut vero finem facilius assequi possint, his arti∣ficiis utuntur, & imprimis operae pretium aestimant praecipuos sanctae Sedis zelatores tam seculares quam regulares debilitare, ac, si possent, opprimere: quod hujusmodi viri multis modis semper tentarunt, pri∣mo aperte conantes Religiosos Mendicantes (quos vocant mancipia Papae, quia Generales eorum sunt Itali & semper in Italia commorantes) ex Universi∣tatibus & Facultatibus eliminate, ut debilior sit hoc modo numerus defensorum sanctae Sedis; propterea Richeristae sequaces Richerii qui potestatem Pontifi∣ciam impugnavit anno 1626. & novissime anno 1649. currente Jansenistae id sollicitarunt & super hoc Arrestum a Senatu obtinuerunt, ut tantum duo Doctores ex singulis Ordinibus Mendicantium vo∣tum habeant in Comitiis Facultatis Parisiensis. Se∣cundo, Quia per vim id obtinere non potuerunt propter generosam & nunquam satis laudandam DD. Doctorum secularium erga sanctam Sedem bene affectorum etiam adversus Senatus-placita re∣sistentiam, ideo secretioribus viis & diabolicam in∣tentionem magis apte dissimulantibus id moliti sunt, videlicet scriptis impugnando communes aliorum Doctorum & Regularium sanctae Sedis addictorum sententias, & selegerunt materiam de gratia & prae∣destinatione, utpote implicandis animis commodio∣rem, quas vulgo persuadere volunt esse sanctis Pa∣tribus contrarias, ut sinistram de ipsis in populorum animos opinionem injiciant. Hoc artificio Janse∣nistae usi sunt: ut enim Doctorum sacrae Facultatis tam seculatium quam Regularium sanctae Sedis zela∣rorum conceptam apud omnes aestimationem con∣vellant, ac facilius deinde possint sinistrae suae ma∣chinationis venenum respergere, velis & remis sa∣niores eorum sententias insequuntur quasi cum Pela∣gianis & Semipelagianis in materia gratiae omnino consonas; & ad hoc aptius insinuandum, praeferunt ubique D. Augustinum velut suarum opinionum vin∣dicem & assertorem, cui alios repugnare & dissen∣tire continuo declamitant & derisorie ipsos appel∣lant Molinistas & Jesuitas, quasi praeferant Moli∣nam D. Augustino, imo ita calumniantur, ut appel∣lent S. Augustini adversarios, cum tamen nec Jesu∣itis nec Molinae sed soli veritati sint addicti. Tertio, Nedum scriptis nituntur sua dogmata in perniciem zelatorum sanctae Sedis sub praetextu tuendi doctri∣nam D. Augustini propalare, sed conducunt etiam pecuniis Doctores & Concionatores qui virus idem effundant in pulpitis Scholarum & templorum, Bac∣calaureos in Facultate ut suis in conclusionibus pub∣licis eorum placita sustineant: imo Studentes in om∣nibus Galliae & Belgii Universitatibus & Facultati∣bus venales habent, necnon omnis conditionis viros in urbibus fere singulis, ut pestiferam eruditionem in Scholis & in privatis domibus disseminent, & sim∣pliciores etiam instiruant privatis colloquiis, in qui∣bus miscent cum rebus de gratia & praedestinatione res horrendas de sacramentis Altaris & Poenitentiae, & contra auctoritatem sacri Concilii Tridentini, & perpetuas interserunt calumnias adversus Doctores & viros quoscum que sanctae Sedis zelatores praecipu∣os: & eo fine Magnates aliquos ditissimos suam in partem artificiose deduxerunt, a quibus ingentes pecuniarum summas habent ad perficiendas hujus∣modi nefarias molitiones; & mirum est quos cona∣tus efficiant ad finem assequendum. Habent aliquot in locis sectariorum suorum seminaria & congrega∣tiones his tantum machinationibus intentas.
Deinde quia viderunt Jansenistae non satis pro∣moveri votum suum contra zelatores sanctae Sedi•• per solas disputationes de materia gratiae & praetex∣tatum in his D. Augustinum, tum propter sanio∣rem & ampliorem Doctorum adversantium partem, tum propter Bullas Pontificias talem controversiam prohibentes, non potuerunt diu conceptum adver∣sus S. Sedem & Ecclesiam venenum retinere; qua∣re illud foras evomuerunt per libros & scripta de frequenti vel melius de infrequenti communione, de poenitentia, &c. accusantes Ecclesiam corrup∣telae, cujus se medicos & reformatores ventilant, & etiam apertius per scripta de duobus Capitibus Ecclesiae, & quidquid in Bullis Pontificiis de his rebus sancitum ac prohibitum est, subreptitium & male sancitum esse palam dixerunt semper & scrip∣serunt, & ubicunque ipsis liberum & obvium fuit, seditiones excitarunt, & conati sunt impedire ne iu Facultate & in Ecclesiis Bullae Pontificiae super his rebus emanatae publicarentur & reciperentur: Fuerunt tamen irriti ac vani omnes eorum impetus ob majorem triplo in Facultate numerum Docto∣rum sanctae Sedis zelatorum, & propterea rabie ac furore perciti, antiquos errores & offensivas sen∣tentias de gratia & sacramentis ubique, sicut antea, scribere, dictare & evulgare non destiterunt.
Quibus perspectis sacra Facultas Parisina sanctae Sedis semper observantissima nedum Bullas praefa∣tas legit, amplexa est, & suos in commentarios ad aeternam memoriam & obsequentiam retulit, ••ed etiam novis decretis sanxit, ne unquam vel in scriptis vel in concionibus, vel in conclusionibus Theologicis Doctores sui & Baccalaurei auderent his de rebus a Sancta Sede prohibitis agere; & quo∣ties aliquis Baccalaureus suis in Thesibus aliquam hujusmodi conclusionem adhibuit, deleta est a D. Syndico: cum tamen post tot & tantas cautiones adhibitas nunquam requiescerent a scribendo & lo∣quendo Jansenistae, sed in dies cresceret eorum fa∣ctio, imo aliqui Baccalaurei a Magistris illius factio∣nis profecti eo devenissent audaciae, ut hujusmodi propositiones a D. Syndico deletas suis in conclusio∣nibus reponerent, & factionarii magis ac magis of∣fensivas propositiones ubique depraedicarent in con∣temptum Bullarum Pontificiarum & decretorum sa∣crae Facultatis, & magnum totius Ecclesiae scanda∣lum, imo & aliarum nationum (quae jamdiu Facul∣tatem Parisiensem Jansenisni calumniose insimula∣bant;) ad hoc ut posset illas factiones & factiona∣rios perstringere atque configere, ac simul tamen Bullis Pontificiis prohibentibus discussionem & cen∣suram Auctorum de praefatis materiis contradictorie disputantium non repugnare, censuit unanimi fere omnium Doctorum, exceptis quibusdam scilicet Jansenistis, consilio & decreto seligendas esse pro∣positiones magis offensivas ex iis quae continuo in vulgus ubique spargebantur, nulla habita ratione vel mentione an sint Jansenii, vel Arnaldi, vel Je∣suitarum, vel cujuscunque alterius, & eas affici∣endas censura, si opus esset, post exactam Docto∣rum