QUis pudor, quae fides adversariorum, qui hunc locum dimidiatum obtendunt, & reticent verba immediate sequentia, quae adeo conserunt ad S. Augustini sententiam, ut se habet, exponendam? En igitur verba Augustini quae proxime sequuntur: Ignorantia vero & infirmitas, ut vel nesciat homo quid velle debeat, vel non omne quod voluerit possit, ex occulto poenarum ordine venit, & illis inscrutabi∣libus judiciie Dei, apud quem non est iniquitas. Et infra Et quia de hac justa poena non liberat nisi mi∣sericors gratia, certum est; & hinc Apostolus geme∣b••ndus exclamat, Iufelix ego homo! quis me libera∣bit de corpore mortis hujus? Gratia Dei per Jesum Christum Dominum nostrum. Sed quid sit distributio judicantis & miserentis Dei, cur alius sic, alius au∣tem sic, occultis fit causis, justis tamen.
Sed dicent adversarii, cum S. Augustinus dicat justitiam esse in voluntate & potestate nostra; quo∣modo verum erit quod subjungit postea, multa nos velle in hac infirmitate, quae tamen non possumus?
Resp. hunc nodum solvit ipse Augustinus lib. 1 Retractionum cap. 22, explicans quomodo verum sit quod alio loco dixit, esse scilicet in nostra pote∣state mutare vitam nostram; ait enim, Id non est contra gratiam Dei quam praedicamus, in potestate quippe hominis est mutare in melius voluntatem, sed ea potestas nulla est nisi a Deo detur, de quo dictum est, Dedit eis potestatem filios Dei fieri; cum enim hoc sit in potestate, quod cum volumus facimus, nihil tam in potestate quam ipsa voluntas est: sed prae∣paratur voluntas a Domino; eo modo ergo dat potesta∣tem. Sic intelligendum est & quod dixi postea, in nostra potestate esse, ut vel inseri bonitate Doi, vel excidi ejus severitate mereamur, quia in potestate no∣stra non est, nisi quod nostram sequitur voluntatem, quae cum fortis & potens praeparatur a Domino, facile fit opus pietatis, etiam quod difficile atque impossibile fuit.
Agnoscant igitur & fateantur adversarii ex his ge∣minis Augustini locis eam esse hujus sancti Viri do∣ctrinam.
- I. Justitiam eatenus esse in potestate no∣stra, quia cum volumus illam facimus, si tamen valde & perfecte volumus.
- II. Ea ratione dari nobis a Deo hanc potestatem, quia ipse dat huius justitiae voluntatem.
- III. In hac infirmitate & sub onere mortalitatis hujus multa esse in voluntate nostra quae non sunt in potestate, eo quod scilicet voluntas nostra parva est est & invalida, nondum plena ac robusta.
- IV. Hanc voluntatem, seu parvam seu robustam, quibusdam dari a Deo miserente, quibusdam non dari a Deo judicante, quia cujus vult miseretur, & quem vult indurat, quod, inquit Augustinus, ex oc∣culto paenarum ordine venit & ejus inscrutabilibus judiciis.
- V. Nisi Deus fortem atque potentem volunta∣tem