In Psalm 83.TAnta dat & malis, & tibi nihil servat? fal∣sum est quod tibi promittit? servat, securus esto, qui tni misertus est cum esses impius, deseret te cum factus es pius? qui peccatori donavit mortem Filii sui, quid servat salvo per mortem Filii sui? Tene debito∣rem quia credidisti in promissorem. Dominus non priva∣bit bonis ambulantes in innocentia.
SEnsus est, non te deseret sine mercede quam pro∣misit. Cum enim peccent omnes qui peccant propter bona temporalia vel adipiscenda vel reti∣nenda, vult eos S. Augustinus ab hac iniquitate dehortari spe praestantiorum bonorum quae repro∣misit Deus diligentibus se. Et quae sunt illa bona?
requies, immortalitas, aeternitas, impassibilitas, ipsa sunt bona quae servat Deus fidelibus suis.Et paulo infra: Tanta dat & malis, & tibi nihil ser∣vat? falsum est quod tibi promisit? servat, securus esto; qui misertus tui cum esses impius, deseret te cum factus es pius? qui peccatori donavit mortem Filii sui, quid servat salvato per mortem filii sui? tene debitorem, qui credisti in promissorem.
Quis post haec verba dubitare poterit, S. Augusti∣num cum dicit Deum non desertutum hominem qui factus est pius, loqui, non de desertione auxilii ad per∣severandum in hac vita, sed mercedis in altera? I. Quia haec verba sibi proponit explicanda, Non pri∣vabit bonis eos qui ambulant in innocentia. Unde concludit: Quod si Deus tanta dat bona malis, quanta servabit bonis? atqui verbum servare desig∣nat alteram vitam. II. Quia ista bona, sunt im∣mortalitas, aeternitas, &c. quae sunt bona alterius vitae, non istius. III. Quia vult S. Augustinus hominem esse securum quod Deus illum non dese∣ret, quia homo habet illum promissorem: atqui Deus promisit bona aeterna ambulantibus in inno∣centia, sed nulli promisit perseverantiam usque in finem. Ideoque secundum Concilium Tridentinum nemo sibi hoc singulare donum certo debet pollice∣ri, nec in hoc tentationis loco degere securus: Et quidem si homo debet esse securus se a Deo num∣quam deserendum auxilio sibi necessario ad perseve∣randum in innocenti••, cur igitur rogat Deum ut ab illo non deseratur? cur dicit cum Propheta, Non me d••relinquas usquequaque, id est, ut interpre∣tatur Augustinus, si dereliquisti, ut sine adjutorio tuo infirmus appaream, noli usquequaque, ne pe∣ream?
Cur dicit cum eodem Propheta, Ne repellas me a mandatis tuis? Quid en••m est a Deo repelli, ait S. Augustinus, nisi non adjuvari? mandatis quippe ejm rectis & arduis humana non contemperatur infir∣mitas, nisi praeveniens ejus adjuvet ca••itas. Quos autem non adjuvat, hos merito videtur repellere, tam∣quam flammea framea prohibeantur indignine manum extendant ad arborem vitae; quis est autem dignus ex quo peccatum intravit in mundum, & per peccatum mors, & ita in omnes homines mors pertransit in quo omnes peccaverunt? sed indebita m••sericordia sana∣tur debita nostra miseria.
Quam multa & praeclara hic docentur ab Au∣gustino!
I. Repelli homines a mandatis Dei cum non adju∣vantur.
II. Quosdam adjuvari, quosdam non adjuvari.
III. Neminem etiam justum (nam justorum est ista vox, Ne repellas me a mandatis tuis) dignum esse qui adjuvetur ex quo periit in Adam.
IV. Cum adjuvatur, per indebitam gratiam & misericordiam adjuvari, & ei propter ea hanc gra∣tiam & misericordiam jugiter esse implorandam, dicendo cum Propheta, Ne repellas me a manda∣tis tuis. Quid autum stultius quam orare Deum ne faciat quod numquam facit nec ex justitia facere posset?
Quod ergo anima Christiana confidens promissis Dei secura sit se numquam, si in innocentia ambu∣let, deserendam a Deo, nec privandam bonis quae Deus promisit & servat iis qui ambulant in innocen∣tia, nihil sanctius, nihil Deo gratius; quod vero secura sit, se numquam a Deo deserendam illo ad∣jutorio sine quo non potest ambulare in innocentia usque in finem, absit a cordibus Christianis ista prae∣sumptio & securitas damnata etiam in Concilio Tri∣dentino, sess. 6. cap. 13. & can. 16. & 22.