REsp. Primo, Hic deprehenditur iterum mala adversariorum fides, quod suppresserint verba immediate praecedentia, quae sensum S. Augustini omnino aperiunt. Ait enim S. Augustinus in haec verba,
ET GENTES IN TERRA DIRIGIS: Directae autem gentes, ambulantes in fide, exultan∣tes in illo, facientes opera bona, & si qua forte, quoniam per mare navig ant, intrat aqua per mi∣nutissimas cavernas, per rimulas ad sentinam ex∣hauriendo eam per opera bona, ne plus intrando cumulum faciat, & navem deprimat exhauriendo, quotidie je junando, operando, eleemosynas faci∣endo, dicendo puro corde, Dimitte nobis debita nostra, sicut & nos dimittimus debitoribus nostris, dicendo ista, ambula securus, & exulta in via, canta in via, noli timere judicem.
Secundo, haec via, ut ait S. Augustinus eodem Psalmo paulo supra, Christus est; quanto securius cantas in Christo, non habet via ista latronem, &c. Ip∣sa cantatio confessio est; confessio peccatorum tuorum, & virtutis Dei, tuam iniquitatem confitere, te accusa, illum glorifica, te reprehende, illum lauda, ut & ipse veniens inveniat te punitorem, & exhibeat se tibi Sal∣vatorem tuum. Vides quod ibi S. Augustinus loqui∣tur de Christo Salvatore in die judicii.
Tertio, Cum dicit S. Augustinus, Noli timere ju∣dicem, loquitur pro altera vita, non pro ista: nam superius dixerat: Gaudeat judicandus qui timuit ju∣dicaturum; & sensus est: Noli timere, ne judex tu∣us, cum venerit judicaturus, fallatur, ne corrumpa∣tur sicut homo mortalis, quia judicat populos in ae∣quitate. Audiatur, si placet, ipse S. Augustinus:
Ille, cum venerit, populos in aequitate judicabit, quid ibi valebit calliditas accusatoris ubi est testis conscientia? ubi tu eris & causa tua? ubi Judex non quaerit testem? advocatum misit tibi, propter il∣lum & per illum confitere, age causam tuam, & de∣fensor est poenitentis, & peritor veniae confiten∣tis, & judex innocentis: vere timere poteris cau∣sam tuam ubi advocatus tuus erit judex tuus. Laeten∣tur ergo & exultent gentes, quoniam judicas popu∣los in aequitate, sed timere poterunt ne male ju∣dicentur?