Page 117
Ex sermone 181 de tempore.HAbent tertium genus medicinae a quo se excusare non possunt, nisi qui morbos aenimae suae sanaere contempserint. Hoc ergo medicamentum, quod nulli sani mentae deesse potest, studiose & pie frequentemus, implentes illud Apostolicum, Sine intermissione o∣rate.
DIcit Augustinus triplicem esse medicinam pec∣catorum nostrorum, jejunium scilicet, eleemo∣synam & orationem; posse autem contingere ut quis excusationem justam praetendat quod non je∣j••net propter stomachi imbecillitatem, vel quod eleemosynam non det propter paupertatem; cum vero oratio intus in corde fiat, & orare nihil aliud sit quam desiderare, suaque desideria Deo exponere, si quis negligat orare, & hoc remedio uti ad sanita∣tem animae suae, profecto seipsum excusare non po∣terit, quia quod non oret, id non ex aliqua defectu vel corporis vel rerum externarum, sed ex solo contemptu salutis suae provenit; nam si non con∣temneret, & esset sanae mentis, hanc medicinam quae sola illi superest ad curanda vulnera sua, non neg∣ligeret. Jam vero quod ex his verbis S. Augustini, Hoc medicamentum nulli sanae menti deesse potest, inferunt omnibus qui phrenesi vel delitio non la∣borant, aut qui compotes sunt mentis suae, adesse gratiam sufficientem qua possint pie, frequenter & fine intermissione orare, sicut S. Aug. in obje∣ctione dicit esse orandum: quis non videat quan∣tum a veritate, ab experientia, & a mente S. Au∣gustini abhorreat? Quaerimus enim ab adversariis an gratia sufficiens qua in illorum opinione requi∣ritur, tantum ad pie & sine intermissione oran∣dum, sufficiat etiam ad jejunandum & eleemo∣synas dandum, an non sufficiat? si dixerit suffi∣cere; Ergo gratia per se efficax non erit amplius necessaria ad aliquod opus bonum, cum haec tria, jejunium scilicet, eleemosyna & oratio omnia bo∣na opera vitae Christianae comprehendat, & sic nulla erit gratia nisi subdita libero arbitrio, quod sane ab errore Pelagiano non recedit.
Si dixerint non sufficere, sed ad jejunandum & dandum eleemosynas requiri gratiam per se effica∣cem, ad orandum vero pie & sine intermissione non requiri, sed tantum sufficientem; quomodo cum sana mente id poterunt dicere? quae est enim ista insania? si dicatur piam & jugem orationem magis esse in nostra potestate minusque a Deo pen∣dere quam jejunium & eleemosynam, gratiamque ipsius orationis omnibus nominibus dari, je junii & eleemosynae non dari: nonne quotidie sanctiores quique experiuntur in seipsis nullem inter opera peitatis esse magis arduum ac difficile, nullumque inter Dei dona rarius aut preciosius esse quam e∣jusmodi piam & continuam orationem?
Itaque cu dicit S. Augustinus, Hoc medica∣mentum nulli sanae menti deesse potest, non in hoc sensu dicit, quod omnis homo sanae mentis hanc gratiam piae & jugis orationis acceperit, sed quod nulli homini invito, & qui non contemnat salu∣tem suam deesse potest, in quo hoc medicamen∣tum differt ab aliis remediis jejunii & eleemosynae, quae homini invito & studioso salutis suae frequen∣tissime desunt.