In Psalmum 118. Concione 17.QUia itaque credidi tua esse mandata, ipsa fides mea qua id credidi, impetrat abs te gratiam qua faciam quod mandasti; si enim homo mihi haec juberet forinsecus, numquid etiam ut facerem quod jubebat adjuvaret intrinsecus? doce ergo me suavitatem inspirando charitatem, doce me disci∣plinam donando patientiam, doce me scientiam illuminando intelligentiam, quoniam tuis manda∣tis credidi, te illa credidi mandasse, quia Deus es, & homini donas unde facias eum facere quod mandas.
PRobat hoc testimonium jus esse homini Deum obtestari per fidei orationem, ut charitatem in∣spiret qua fiant ejus mandata quae fieri ipse praece∣pit. Quis hoc neget? imo ex hoc argumento invi∣ctissime demonstramus, haec omnia quae petimus a Deo, scilicet charitatem, suavitatem, sapientiam, bonitatem, & universa ejusmodi ad salutem perti∣nentia, nobis a Deo donari per gratiam efficacem, & proinde singularem; nulli er in unquam Christia∣no aut saltem Ecclesiae venit in mentem a Deo pe∣tere gratiam sufficientem libeto arbitrio subjectam, sed gratiam tantummodo quae ipsum liberum arbitri∣um invincibiliter & insuperabiliter sibi subjiciat.