Ejusdem libri capite 18.NIsi quia praecepto admonitum est liberum arbi∣trium, ut quaereret Dei donum. Quod qui∣dem sine suo fructu prorsus admonefetur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis ut addi sibi quae∣reret, unde quod jubebatur impleret: cum dici∣tur, Diligamus invicem, lex est; cum dicitur, Quia dilectio ex Deo est, gratia est, sapientia quip∣pe. Dei legem & misericordiam in lingua portat: unde scriptum est Psalm 83. Benedictionem dabit qui legem dedit.
NOTA, Ibi probari frustra statuendum sine do∣no gratiae praeceptum, illudque semper cum prae∣cepto esse conjunctum.
I. SI quid ex hoc loco probari posset, probaretur, gratiam, seu ad operandum seu ad orandum necessariam subjectam esse libero arbitrio.
II. Hujus loci hic sensus est: (liberum arbitri∣um sine suo fructu admoneretur) scilicet quoad vim faciendi id quod jubetur, nisi prius acciperet ali∣quid dilectionis, quia gratia est fructus vim tribu∣ens praecepti illius implendi, non vero quia gratia semper conceditur cum praeceptum datur: frustra tamen & inutiliter praeceptum non datur cum sine gratia datur, multae sunt enim praecepti utilitates: sed ubi non est gratia qua praeceptum impleatur, vel qua Dei donum quaeratur, non est praecipuus prae∣cepti fructus. Ita ipse S. Augustinus eodem in libro exponit cap. 4. Nisi, inquit, gratia adjuverit, nihil lex erit nisi virtus peccati, augetur enim concupiscen∣tia, &c. Et infra: Et cum voluntas ejus convenitur & ei dicitur, Noli vinci à malo; quid ei prodest ni∣si gratiâ succurrente fiat? Unde concludit in fine capitis:
Homo ergo gratia juvatur, ne sine causa voluntati ejus jubeatur.Et cap. 15.
Sic quippe ad∣juvatur ut faciat quod jubetur, tunc enim utile est velle cum postumus, & tunc utile est posse cum volumus. Nam quid prodest si quod non possumus volumus, aut si quod possumus nolu∣mus?Clare docet S. Augustinus 2 operis imper∣fecti cap. 157. frustra Doctorem hortari, nisi Deus det incrementum, & cum Deus dat incrementum, auditorem sine dubio proficere. Ergo ubi non est gratia efficax, aliquo sensu frustra admonetur libe∣rum arbitrium. Itaque ex loco citato non sequitur semper esse gratiam ubi est praeceptum, licet tunc praeceptum sit sine suo fructu quoad vim faciendi id quod jubetur: quamquam vero aliquo sensu sit frustra, & nihil prosit illi qui admonetur, frustra ta∣men & sine omni fructu & utilitate praeceptum non est, licet illi gratia conjuncta non sit. Ostendit esse in homine liberum arbirrium, sine quo praecepta impleri non possunt, monet hominem quid ab eo fieri debeat, aufert excusationem quam homines solent de ignorantia obtendere.