Libri 1 quaest. 2 ad eumdem.NOluit Esau, & non cucurrit, sed si voluisset, & cucurrisset, Dei adjutorio pervenisset, qui etiam ei velle & currere volendo praestaret, nisi vo∣catione contempta reprobus fieret.
HIc S. Augustinus errorem quem deponebat, disputando agitat; ibi enim eadem de vo∣catione & fide docet, quae in expositione proposi∣onum ad Romanos dixerat cum in Semipelagiano errore versaretur. Hinc ergo concludi non potest juxta Ecclesiae sensum esse aliquam vocationem in∣ternam, cui pro nutu alter obtemperat, & alter re∣sistit. Verum postquam ventilavit S. Augustinus, an voluntas credendi sit donum Dei eo solum no∣mine, quia credere non possumus nisi Deo vocante, tandem definit fidem esse donum Dei quia ut veli∣mus & incipiamus credere, Deus miseretur, & cum miseretur, sine dubio volumus. Illud pater ex ex∣positione hujus sententiae Apostoli, Non est volen∣tis, neque currentis, &c. quam de gratia ex se ef∣ficaci ad bonam voluntatem & fidem necessaria S. Augustinus intelligendam esse docet.
Nota etiam quod si quid ex testimonio citato pro∣baretur, ex eo gratia sufficiens libero arbitrio sub∣jecta probaretur.