ALiqua Dei praecepta hominibus justis volentibus & conantibus secundum praesentes quas habent vires sunt impossibilia. Deest quoque iis gratia quâ possibilia fiant.
Docet Jansenius tom. 3. lib. 3. de gratia Salvato∣ris cap. 33. qui & addit: Hoc enim S. Petri exemplo aliisque multis quotidie manifestum est, quitentantur ultra quam possint sustinere.
HOc docet Iansenius, & ex multis S. Augustini locis colligit, sed ex antecedentibus & con∣quentibus, a quibus propositio avulsa est, cla∣rum est quam recto sensu illud dixerit. Nam non lo∣quitur nisi de posse completissimo, quando volun∣tas sic est praeparata per Christi gratiam, ut non nude possit, sed etiam velit; quod posse comple∣tissimum dicit non haberi nisi per actualem Christi gratiam proxime necessariam ad id quod agendum est, quae dat non solum posse si velis, sed & velle quod potes. Sic loquitur libro 3. de gratia Salvato∣ris cap. 15. Sect.
Quarto itaque completissime di∣cimur posse, quando Sancti Spiritus inspiratione sic voluntas praeparatur, ut non nude possit, sed etiam velit. Tali gratia non solum posse, sed e∣tiam ipsum agere adjuvatur: dat enim non so∣lum posse si velis, sed & velle quod potes. Hoc posse nunquam habetur nisi quando reipsa quoque agitur; & est proprius effectus non fidei, aut cha∣ritatis, seu bonae voluntatis habitualis, sed illius gratiae actualis, quam Christus attulit hominibus infirmis per crucem suam.In hoc ergo tota quae∣stio circa hanc propositionem consistit, an gratia efficax proxime ad agendum necessaria det comple∣tissimum posse ad agendum. Hoc est, ita comple∣tam agendi possibilitatem, ut nihil aliud per mo∣dum principii ex parte Dei ad agendum requiratur; Quam possibilitatem S. Augustinus de natur. & gra∣tia cap. 42. vocat possibilitatem cum effectu. Nihil aliud Iansenius dicit, nihil aliud asserimus. Quam∣diu adversarii hoc non refutaverint, nihil agent. Hoc autem toto hoc scripto nequaquam attingunt.
Hoc scripto ante omnem Propositionum censu∣ram summo Pontifici exhibito, apertissime inno∣tescit, a Doctoribus Augustinianis nihil aliud circa primam Propositionem defensum fuisse, quam gratiam per se efficacem ad singulos pios actus esse necessariam, & per illam dari posse proximum & completum, seu, ut infra expo∣nitur, ita completam agendi possibilitatem, ut nihil aliud per modum principii ex parte Dei ad agendum requiratur, quod solum gratiae per se efficacis ad singulos actus necessariae dogma con∣tinet. Dum primam propositionem veram & a se defendi aiunt, hunc unum sensum defen∣dunt: ac, ne quis suspicaretur, aut primam Propositionem ab iis simpliciter defendi, aut a∣lium in ea quam gratiae per se efficacis sensum defendi, vulgo eandem propositionem ita ex∣primunt ac limitant, Propositio ut defenditur a nobis, propositio juxta sensum a nobis defen∣sum. Ergo ante constitutionem prima Proposi∣tio de haeresi damnata, utpote ab isto gratiae per se efficacis sensu alienissima, nequaquam ab Augustinianis defensa est.