I. HUic objectioni plenissime satisfactum est in responsione ad testimonium 21.
II. Non dicit absolute S. Augustinus quod ne∣minem Deus permittit tentari supra id quod po∣test, sed tantummodo quod, quando id permittit, tunc custodit introitum hominis in tentationem, & quando facit cum tentatione proventum, tunc cu∣stodit exitum a tentatione.
III. Docet id fieri tantum a Deo in iis qui non habent ventum superbiae, quia humilitas, inquit, custodit in omni tentatione qui de se non praesumunt, sed auxilium suum ponunt in Domino, ut ipsemet dicit in contextu paginae. Atqui idem S. Augusti∣nus docet in libro 2 de peccat. mer. cap. 17 & 19, hanc superbiam, quae omnium humanorum vitio∣rum causa est, & propter quam Deus plerumque si∣nit nos tentari supra quam possumus, non in omni∣bus sanari per gratiam; & cum Deus id facit, mise∣ricordia id facere; cum non facit, judicio non fa∣cere: judicio, inquam, vel condemnationis, si, ut loquitur S. Augustinus, damnandi praedestinati sunt propter iniquitatem superbiae; vel eruditionis, si fi∣lii sunt misericordiae, & contra ipsam suam superhiam erudiendi.
Et in fine capiris 19 docet, ad obtinendam gra∣tiam, qua peccata vitentur, necessarium esse ut co∣nemur vigilanter, & Deum ardenter deprecemur, & agnoscamus hanc vigilantiam & orationem nobis a Deo donari per gratiam. Haec sunt ejus verba; Nec ideo tamen in iisdem vitiis nobis permanendum esse existimemus, sed adversus ipsam maxime super∣biam; propter quam in eis humiliamur, & nos vigi∣lanter conemur, & ipsum deprecemur ardenter, simul intelligentes, & quod sic conamur, & quod sic de∣precamur, dono illius nos habere, ut in omnibus, non ad nos respicientes, sed sursum cor habenses, Domino Deo nostro gratias agamus, &, cum gloriamur, in illo gloriemur.
Quis autem dicat hunc conarum, hanc vigilan∣tiam continuam, hanc ardentem orationem non esse donum gratiae singularis & efficacis, sed solum sufficientis omnibus concessae? Hoc posito, respon∣demus, quod aliis similibus testimoniis solvendis sufficit; cum Paulus & S. Augustinus ubique spon∣dent fidelibus Deum non permissurum eos tentari supra id quod possunt, hanc illis gratiam spondere, si humiles sint, si contra superbiam vigilanter co∣nentur, si Deum ardenter deprecentur. Ad hoc ergo ut adversarii inde possent inferre Deum ne∣minem permittere tentari supra quam potest, o∣porteret ut prius probarent, hanc animi piam hu∣militatem, hanc conantem vigilantiam, hanc fer∣ventem orationem dari a Deo omnibus hominibus per gratiam sufficientem, quod certe falsissimum est, nec id adversarii coram sua Sanctitate aude∣bunt unquam asserere.