Idem in Psalmum 91.SI non est valde impius, ad manum Satanam ha∣bet quem accuset, Satanas fecit, dicit, quasi Satanas habeat potestatem cogendi, astutiam ha∣bet: sed si Satanas loqueretur, & taceret Deus, haberes unde te excusares: modo aures tuae posi∣tae sunt inter monentem Deum & suggerentem serpentem: quare hinc flectuntur, hinc avertuntur; non cessat Satanas suadere malum, sed nec Deus cessat admonere bonum, &c.
EX S. Augustino libro de gratia Christi cap. 13. admonitio qua Deus admonet, sicut & doctri∣na qua docet, duplex est: una qua Deus ostendit veritatem, altera qua impertit charitatem; una qua docet per legis literam, altera per spiritus gratiam; una qua suadet, altera qua persuadet; una quae fa∣cit homines inexcusabiles, &, si sola sit, legis prae∣varicatores, altera quae facit eos legis dilectores. Prior illa quaecumque sit, sive interior, sive exte∣rior, pertinet ad legem atque doctrinam. Posterior vero est vera gratia Christi quae necessaria est ad sin∣gulos actus.
De prima loquitur S. Augustinus in objectione quam contra nos adversarii proponunt. Ibi enim ostendit S. Augustinus, homines, cum peccant, in∣excusabiles esse, nec posse accusare diabolum de peccatis suis. Primo quia diabolus non cogit invi∣tum ad peccandum; suadere potest, cogere non potest. Secundo, quia si diabolus non cessat suade∣re peccatum, Deus ex altera parte non cessat, fi∣delibus saltem, suadere justitiam, quod sufficit ut peccantes sint inexcusablies. Quod vero S. Augu∣stinus ne verbum quidem faciat de posteriore, inde patet, quod expresse doceat, eum, qui ea doctrina vel admonitione vitare peccatum & facere bonum a