Enarrat. in Psalm 61.UT non cadat paries, Dominus suscipiet, quo∣niam qui dat potestatem tentatori, ipse tentato praebet misericordiam; ad mensuram enim permittitur tentare diabolus: Et potabis nos, in∣quit, in lacrymis in mensura; noli ergo timere nisi permissum aliquid facere tentatorem; habes enim misericordissimum Salvatorem; tantum per∣mittitur ille tentare, quantum tibi prodest ut ex∣ercearis, ut proberis, ut, qui te nesciebas, ab ipso inveniaris: Nam ubi vel unde de hac Dei pote∣state & misericordia securi esse debemus secundum illam Apostolicam sententiam: Fidelis Deus qui non permittit vos tentari supra id quod potestis, &c. Et paulo post circa finem: Noli ergo mi∣rari, permittit Deus, & judicio permittit & men∣sura, numero & pondere permitrit, apud illum non est iniquitas, tu tantum ad eum pertine, in ipso spem pone, ipse sit adjutor tuus, salutare tu∣um, in illo sit locus munitus, turris fortitudinis: Refugium tuum ipse est, & non sinit te tentari supra quam potes ferre, sed faciet cum tentatione exitum, ut possis sustinere; ut quod te sinit pati tentationem potestas ejus sit, quod non sinit ul∣tra in te fieri quam potes ferre, misericordia ejus sit, quoniam potestas Dei est, & tibi Domine misericordia.
SAnctus Augustinus loquitur, ut jam toties di∣ctum est, omnibus fidelibus, ac si essent omnes praedestinati; Et ut utamur ipsius S. Augustini ver∣bis; Paleae loquitur tanquam grano, quia paleam a grano discernere non potest, cujus rei evidentissimum est argumentum in illis verbis, tantum permittitur diabolus tentare, quantum tibi prodest ut exercearis, ut proberis, ut qui te nesciebas, ab ipso inveniaris; quod certe de reprobis dici non potest.
Adde quod S. Augustinus hanc gratiam & Dei protectionem spondet omnibus fidelibus sub ea con∣ditione, si ad Deum pertineant, si in Deo spem suam ponant, si ad illum confugiant, tamquam ad locum munitum & turrim fortitudinis, si illorum refugium ipse sit. Verum hanc conditionem esse donum gratiae singularis, supra ostendimus obser∣vatione 3.