Lib. de pastoribus cap. 6.SEd ne futuris tentationibus deficiat infirmus, nec falsa spe dejiciendus est, nec terrore frangendus: Dic ei: Praepara animam tuam ad tentationem, (Eccles. 2.) sed forte incipit labi, contremiscere, nolle accedere. Habes aliud 1 Corinth. 10. Fidelis Deus, qui vos non sinit tentari supra quam ferre po∣testis; Illud autem promittere & praedicare futu∣ras passiones, infirmum confirmare est; timenti autem nimium, & ex hoc deterrito cum polliceris misericordiam Dei, non quia tentationes deerunt, sed quia non permittit tentari supra quam ferre po∣testis, fractum colligare est: affert consolationes alligamentum, alliga quod fractum est, dic ne ti∣meas, non deerit in tentationibus ille in quem cre∣didisti, fidelis Deus, qui non sinit te tentari supra quam potes ferre; non hoc a me audis, Apostolus dicit: qui etiam dicit, An vultis experimentum ejus accipere qui in me loquitur Christus? hoc er∣go cum audis, ab ipso Christo audis, & ab illo Pa∣store qui pascit Israel; illi enim dictum est Psalm. 79. Potabis eos in lachrymis in mensura: quod e∣nim ait Apostolus, non sinit tentari vos supra quam potestis ferre, hoc ait Propheta in mensura: Tan∣tum tu noli dimittere corripientem & exhortan∣tem, terrentem & consolantem, percutientem & sanantem.
QUod hic & aliis multis sermonibus sequentibus dicitur, Fidelis Deus, qui non permittit vos tentari supra id quod potestis, sic intelligi debet ut diximus: quia S. Augustinus quasi electis loquitur, Quos Deus non permittit tentari supra quam pos∣sunt, spe & confidentia auxilii non defuturi, fide∣les erigit, terrore non frangit, ut hinc se ad oran∣dum & operandum accingant, & omnem spem in Deo collocent. In scripto circa primam propositi∣onem c. 2. art. 3. hanc Apostoli sententiam fuse ex∣posuimus, nec solummodo argumentum, quod ex ea infertur, solvimus, sed etiam ex eadem sententia probavimus semper non adesse fidelibus gratiam qua possint tentationem sustinere ac vincere. Hanc pro∣missionem in his qui secundum propositum vocati sunt, impleri docet S. Augustinus. Confirmat Hormisdas Papa: Tentatus est Petrus supra quàm posset sustinere. Quam verum est quod Deus in om∣nibus, qui tentantur, non facit cum tentatione pro∣ventum, seu, ut habet textus Graecus, & ut saepe S. Augustinus & S. Hieronymus loquuntur, non facit exitum ut possint sustinere! alias omnes in ten∣tatione proficerent, evaderent, nullusque defice∣ret.
Quamvis autem ista Apostoli verba intelligi tan∣tum debeant de praedestinatis, vult tamen Augu∣stinus, ut prudens Pastor illis verbis utatur ad con∣firmandum hominem infirmum, qui in cultu Dei tentationes reformidare posset; quia oportet ut cum illo agat tamquam cum electo, ad quem proinde pertineant promissa Dei de protectione & conser∣vatione suorum electorum, ita tamen, ut, cum eum