ut paret ex his verbis immediate sequentibus, quae nisi adjuverit, nihil lex erit nisi virtus peccati: Nonne enim his verbis denotatur, gratiam non semper adjuvare? Ita sunt assueti fraudibus adversa∣rii, ut ludum putent verba reticere tam aperta, quae ita conferunt ad sensum atque explanationem testi∣monii quod citant, ut eorum reticentia sensum om∣nino contrarium in animum legentis ingeneret. Hoc profecto committere horreret mens hominis quae nondum pudori omni renunciasset.
Tam vero clarum est, hoc ipso capite S. Augusti∣num docere gratiam omnibus non dari, ut illud & in verbis antecedentibus & in consequentibus tradat, Dicit enim omnes, quibus datur gratia continendi, continere: Ex quo sequitur, omnibus hanc grati∣am non dari, siquidem multi seipsos non continent; Et tamen, inquit, non omnes capiunt verbum hoc (Contine teipsum,) sed quibus datum est; quibus e∣nim non est datum, aut nolunt, aut non implent quod volunt; quibus autem datum est, sic volunt, ut im∣pleant quod volunt. Et paulo post in fine ejusdem capitis S. Augustinus sic loquitur: Ecce unde dicit homo, Volo legis servare mandatum, sed virtute con∣cupiscentiae meae vincor: Et cùm voluntas ejus con∣venitur, & ei dicitur, Noli vinci à malo, quid ei prodest, nisi gratiâ succurrente fiat? quod ipse Apo∣stolus secutus adjunxit: Gratias autem Deo qui dat nobis victoriam per Dominum nostrum Jesum Chri∣stum; ergo & victoria quâ peccatum vincitur, nihil aliud est quàm donum Dei in isto certamine adju∣vantis liberum arbitrium.
Quis itaque non miretur adversarios ex eo colli∣gere, gratiam sufficientem omnibus dari qui se di∣cunt a propria cupiditate superari, quod illorum ar∣bitrium per legem conveniatur, cum S. Augustinus expresse dicat hanc legem nihil homini prodesse, nisi Deus illum adjuvet, Deum autem hominem ad∣juvare, quando dat illi victoriam per Jesum Chri∣stum; cum ergo non dot omnibus victoriam per Jesum Christum, nonne consequitur evidenter, Deum omnes infirmos non adjuvare cum per legem conveniuntur?
Et ut mala fides adversariorum, vel eorum igno∣rantia in doctrina S. Augustini magis pateat, suffi∣ciet nobis unum ex ejus testimoniis inter sexcenta producete. Ex serm. 4. de diversis, ubi clarissime docet, peccatorem auxilio Dei destiturum, non posse de ignorantia & de sua infirmitate conqueri, seu excusationes praetexere, quo minus peccet & pereat.
Si acceperis legem, inquit, & defuerit tibi adjutorium spiritus, non imples quod legis, non imples quod tibi jubetur; sed homo sub lege insuper praevaricator tenetur: accedat spiritus; ad∣juvet, & fit quod jubetur; si defit spiritus, litera occidit te; quare litera occidit te? quia peccato∣rem te facit, nec potes te excusare de ignorantia, quia legem accepisti; jam quod faceres didicisti, ignorantia te non excusat, spiritus te non adjuvat: ergo peristi.