Ejusdem libri capite 3.QUando autem dicit homo, Non possum facere quod praecipitur, quoniam concupiscentia mea vincor. Jam quidem de ignorantia non ha∣bet excusationem, nec Deum causatur in corde suo, sed malum suum in se cognoscit, & dolet, cui ta∣men dicit Apostolus Rom. 12. Noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Ei utique cui dicitur, Noli vinci, arbitrium proculdubio voluntatis ejus convenitur; velle enim & nolle proptiae volunta∣tis est.
NIhil etiam contra nos probat hic locus. Velle & nolle propriae voluntatis est: sed ad recte volendum praeparatur voluntas à Domino. Omnibus autem non praeparatur. Vide dicta de praedestina∣tione Sanctorum cap. 5. & 6.
Non quia, inquit, credere vel non credere non est in arbitrio volun∣tatis humanae, sed in electis praeparatur voluntas a Domino. Multi audiunt verbum veritatis, fed a∣lii credunt, alii contradicunt; volunt ergo isti credere, nolunt autem illi; quis hoc neget? sed cum aliis praeparetur, aliis non praeparetur volun∣tas a Domino, discernendum est utique quid ve∣niat de misericordia, quid de judicio.Et infra:
Misericordia igitur & judicium in ipsis voluntati∣bus facta sunt.