Sermone 61. de tempore.ADditur & hoc quod, cùm tam magnum sit verae & perfectae charitatis remedium, nullus tamen invenitur qui eam cum adjutorio Dei non possit habere. Et ideo quia nulla nobis ante Tribunal Christi excu∣satio poterit esse, cùm Dei adjutorio totis viribus la∣boremus: sed, dicit aliquis, Nullâ ratione possum inimicos diligere. In omnibus Scripturis Deus tibi dicit quia potes: Tu è contrario respondes, non pos∣se. Considera nunc utrum tibi an Deo debeat credi? & ideo quia veritas mentiri non potest, jam vanas suas excusationes relinquat humana fragilitas, quia nec impossibile abiquid potuit imperare qui justus est, nec damnaturus est hominem pro eo quod non potuit vi∣tare qui pius est, quid tergiversamur incassum? ne∣mo enim melius novit quantum possumus, quam qui nobis ipsum posse donavit.
PAtet ex hujus sermonis lectione quo sensu S. Au∣gustinus hoc doceat. Hic, ut & in multis aliis ser∣monibus, comparat praecepta quae per corporis vi∣res & res exteriores implentur, quae, etsivelimus, non fiunt, qualia sunt praecepta jejunandi, elee∣mosynam dandi & similia, cum iis quae per cor implentur, quae, cum volumus, fiunt; qualia sunt praecepta dilectionis Dei & proximi. Dicit in pri∣mis praeceptis excusationem esse posse, ad ea ho∣minem non teneri cum ea servare non potest, quia Deus impossibilia non praecipit, nec damnaturus est hominem pro eo quod vitare non potuit. In aliis vero praeceptis, quae in animi bonitate & voluntate consistunt, quale est praeceptum dilectionis inimico∣rum, de quo toto hoc sermone agit, excusationem praetendi non posse, neque dici posse, Inimicos di∣ligere non possum.
Additur, inquit, & hoc, quod, cum am magnum sit verae & perfectae charitatis remedium, nullus tamen invenitur qui eam cum Dei adjutorio non possit habere. In reliquis ope∣ribus bonis interdum potest aliquis qualemcumque excusationem praetendere; in habenda vero dile∣ctione nullus poterit se excusare; potest mihi di∣cere aliquis, non possum jejunare; numquid po∣test dicere, non possum amare? potest dicere, propter infirmitatem corporis mei non possum a vino vel a carnibus abstinere; numquid potest di∣cere, non possum diligere?Et infra:
Cum enim multa sint quae propter fragilitatem humanam cor∣poraliter implere non possumus, charitatem ta∣men in corde nostro, Deo inspirante, si in verita∣te voluerimus, sine aliqua dubitatione habere pote∣rimus. Multa enim sunt quae de horreo, canavo, vel cellario aliquoties proferre non possumus; de thesauro vero cordis nimis foedum & turpe est, si aliquam excusationem praetendere videmur: non enim ibi aut pedes laborant cur••endo, aut oculi vi∣dendo, aures audiendo, aut manus operando las∣santur. Non nobis dicitur, Ite ad Orientem & quae∣rite charitatem, navigate ad Occidentem & inve∣nietis dilectionem. Intus in corde nostro est, unde nos iracundia excludere solet, & redire jubemur, dicente Propheta, Redite praevaricatores ad cor: non enim, sicut jam dixi, in longinquis regioni∣bus invenitut quod a nobis Dominus petit; intus ad cor nostrum nos mittit; in nobis enim ponit quod requitit, ubi tota charitas profecto in ani∣mi bonitate vel voluntare consistit, &c.Et paulo post refert quod citatur, Quia nec impossibile ali∣quid, &c. Quo fine haec adversarii omiserunt, nisi quia nihil aliud quaerunt quam ut fallant? S. Au∣gustinus in Serm. 47. de Sanctis idem omnino do∣cer.
Numquam ergo S. Augustino venit in mentem ut diceret, omnes omnino homines habere grati∣am sufficientem qua possint inimicos propter De∣um diligere, quia ejusmodi gratia nihil est aliud quam inspiratio perfectae charitatis, jaxta illud su∣pra citatum S. Augustini, Praeparatur voluntas à Domino, & tantum augetur munere charitatis ut possint. Quid autem absurdius & falsius dici posset quam inspirationem perfectae charitatis esse in om∣nibus hominibus? sed solum Augustinus docet, om∣nes homines posse inimicos diligere, Deo inspiran∣te dilectionem, si in veritate voluerint, ut ipsemet loquitur; quo nihil verius. Proindeque si inimicos non diligant, non esse excusationem, sed accusati∣onem, quia ideo non diligunt quia nolunt; & hoc est illud ipsum quod S. Augustinus ubique docet, & praecipue lib. 1. de libero arbitrio cap. 12. loquens de bona voluntate, quae nihil est aliud, ut ipse docet, quam charitas.
In voluntate nostra constitutum est, ait, ut hoc vel fruamur vel careamus tanto & tam vero bono; quid enim tam in voluntate quam ipsa voluntas est? Et cap. 13. Ex quo conficitur, ut, quisquis recte honesteque vult vivere, si id se velle prae sugacibus bonis velit, assequatur tantam rem tanta facilitate, ut nihil aliud ei quam ipsum velle sit habere quod voluit.
Ecce quo sensu secundum Augustinum possunt omnes homines diligere inimicos, quia diligunt de facto statim ut 〈◊〉〈◊〉 diligere in veritate voluerint, non vero quod 〈◊〉〈◊〉 ••ibus ut velint, sine quo velle non possunt, 〈◊〉〈◊〉 S. Augustinus, 1 1.1 explicans sua verba de libero arbittio supra citata:
In his at∣que hujusmodi verbis meis putant Pelagiani, vel putare possunt, suam nos tenuisse sententiam: sed frustra hoc putant; voluntas quippe est qua & peccatur, & recte vivitur; voluntas ergo ipsa, nisi Dei gratia liberetur a servitute qua facta est serva peccati, & ut vitia superet, adjuvetur, recte pieque vivi a mortalibus non potest.
Illud maxime notandum est, eamdem S. Augu∣stini sententiam apud Pelagium iisdem omnino ver∣bis, sed penitus diverso sensu expressam reperiri in e∣jus