Idem in Psalm 56.NEque imperaret hoc Deus ut faceremus, si im∣possibile judicaret ut hoc ab homine fieret; si considerans infirmitatem tuam deficis sub praecepto, confortare in exemplo: sed etiam exemplum ad te multum est, adest ille qui praebuit exemplum ut prae∣beat auxilium.
VErum est quod Deus nihil imperaret si per ad∣jutorium gratiae non posset homo, quod per vitium naturae non potest. Adjutos autem homines, ait Augustinus 1 1.1 , novimus Spiritu Dei, ut ea vellent quae Dei sunt, ante baptismum, sicut Corne∣lium; quosdam vero nec post baptismum, sicut Si∣monem Magum; judicia enim Dei abyssus multa. Et lib. 2 de peccat. me••it. cap. 5; Cur autem illum adjuvet, illum non adjuvet, illum tantum, illum au∣tem non tantum, istum illo, illum isto modo, penes ip∣sum est & aequitatis tam secreta ratio, & excellentia potestatis.
Jam vero quod S. Augustinus subjicit, Si deficis sub praecepto, adest ille qui praebeat adjutorium, du∣plici sensu S. Augustini verissimum est. Primo sub hac conditione, si illud adjutorium petas, & tan∣tum petas, quantum res ista petenda est. Secundo sub alia conditione, si filius es pacis & promissio∣nis, quales, ut supra monitum est, sentiebat S. Au∣gustinus esse fideles quibus praedicabat, exemplo Pauli dicentis: Sicut mihi justum est hoc sentire pro omnibus v••bis, eo quod habeam vos in corde.