metuendum est ne perdamus eam, si il∣le cui praedicamus, non est filius pacis ignoran∣tibus nobis, &c.
Et de dono perseverantiae cap. 22. ubi praescribit rectum modum divinae praedesti∣nationis populis praedicandae, ut,
Qui gloriatur, in Domino glorietur. Nunquam vult de iis, qui prae∣sentes sunt, dici, quod forte ex ipsis aliqui sunt re∣probi & rejiciendi, sed de aliis potius qui absunt, per verbi personam tertiam, hoc dicendo salubrem hunc timorem incuti, ut ex hoc illi qui audiunt, non scandalizentur aut commoveantur, sed instruantur.
Quamvis ergo haec vera sint (inquit, eos scilicet qui praedestinati non sunt, non perseveraturos),
non tamen isto modo dicenda sunt audientibus multis, ut sermo ad ipsos etiam convertatur. Et infra:
Sed si & de iis qui non perseverant, aliquid placet dicere, vel necesse est, cur non potius ita saltem dicitur, ut paulo ante a me dictum est? primum ut non de ipsis, qui in populo audiunt hoc dicatur, sed de illis ad ipsos. Et infra:
Nonne & verius eadem res & congruen∣entius dicitur, ut non ipsis tantum malum tanquam optare videamur sed de aliis referre quod oderint, nec ad se existiment pertinere, sperando orandeque me∣liora? Itaque quidquid e S. Augustini sermonibus ad populum profertur, non probat semper dari om∣nibus gratiam qua tentationem vincere possint ac vincant, licet fidelibus loquatur S. Augustinus, quasi eam habituri sint, nesciens quis eam habiturus sit nec ne, ac de omnibus bene sperans & optans. Er∣go ex his S. Augustini verbis non sequitur, singulis semper adesse gratiam qua possint tentationem vin∣cere, & qua eam vincant, qua possint salubriter orare, & salubriter orent. Nam si ille, cui praedi∣camus, non est filius pacis, certum est quod in eo Deus non operabitur velle, seu quod eum postea in peccatum cadere sinet, nec illi gratiam largietur, ut tentationem vincat & in justitia perseveret.
Certum autem est omnes fideles, quibus loque∣batur S. Augustinus, non fuisse filios pacis & pro∣missionis. Ergo omnes non habebant gratiam ne∣cessariam ad tentationes vincendas, ad resurgen∣dum a peccato, ad perseverandum in oratione & in operatione bona, licet loquatur omnibus tan∣quam filiis pacis & promissionis.
Corripiatur er∣go, inquit de corrept. & grat. origo damnabilis, ut ex dolore correptionis voluntas regenerationis o∣riatur; si tamen, qui corrtpitur, filius est promis∣sionis, ut, strepitu correptionis forinsecus inso∣nante atque flagellante, Deus in illo intrinsecus occulta inspiratione operetur & velle. Exhorta∣mur ergo: inquit de dono perseverantiae cap. 14. at∣que praedicamus, sed qui habent aures audiendi, obedienter nos audiunt; qui vero eas non habent, fit in eis quod scriptum est, Ut audientes non au∣diant; audientes videlicet corporis sensu, non audiant cordis assensu. Hac etiam doctrina fideles in sermonibus suis S. Augustinus saepe imbuit, ut patet ex multis sermonibus de verbis Apostoli & aliis. Serm. 13, evp. 11. Ptorsus, inquit, si defuerit adjutorium Christi, nihil boni agere poteris. Agis quidem, illo non adjuvante, libera voluntate, sed male. Ad hoc idonea est voluntas tua quae voca∣tur libera, & male agendo fit damnabilis ancilla.
Nonne clarissime hic populum docet adjutorium sine quo non possumus, semper non adesse: non adesse cum male agimus, & tamen nos male agen∣do, nec Dei adjutorium habendo damnabiles fieri? Hae duae notae ad solvenda omnia sequentia testimo∣nia ex fermonibus ad populum & ex moralibus pro∣lata sufficiunt, ut pateat ex his non sequi, singulis fidelibus semper adesse gratiam voluntati internam ad salubriter orandum seu ad juste vivendum neces∣satiam, sicut contendunt adversarii.
III. Operae pretium erit diligentissime obser∣vare, inter artes Adversariorum, quibus veritatem impugnare solent, hanc esse unam ex praecipuis, quod passim & ubique promissiones Dei conditio∣natas, quae tum in Scripturis tum in Patribus le∣guntur, nobis objiciant, ut conditiones ejusmodi promistionum non esse singulare Dei donum, sed istas esse in potestate cujuslibet, per gratiam suffi∣cientem evincant. Verbi gratia, haec & similia leguntur in Scripturis & Patribus; Si quis legitime utitur lege, id est, si quis per legem de sua infirmi∣tate convictus consugiat ad spiritum gratiae, habebit Deum adjutorem, & implebit legem: si quis humi∣liet se sub potenti manu Dei, si quis non in se sed in Deo praesumat, si quis oret ut in tentationem non inducatur, Deus illum custodiet a malo, eum∣que non patietur tentari supra id quod potest, sed perficiet bonum opus quod incepit in eo; Hinc concludunt adversarii situm esse in potestate cu∣juslibet per gratiam sufficientem, & confugere ad spiritum gratiae, & humiliare se sub Deo, & in illo, non in seipso praesumere, & petere donum perse∣verantiae sicut oportet, & alia virtutum opera fa∣cere, quibus gratiam Dei ad ea facienda quae non∣dum potest, obtineat & impetret. Verum falsitas hujus consequentiae statim deprebendetur, si solum∣modo legatur apud Augustinum cap. 11 de praede∣stinatione Sanctorum, ubi, postquam efficacissime probasset superioribus capitibus, fidem etiam in∣choatam donum esse gratiae singularis & efficacis, sibi hoc argumentum Pelagianorum proponit dis∣solvendum his verbis:
Sed cum dicitur, inquiunt, si credidetis, salvus eris, unum horum exigitur, al∣terum offertur: quod exigitur, in hominis, quod offertur, in Dei est potestate. Cui objectioni con∣tinuo sic respondet: Cur non utrumque in Dei est potestate, & quod jubetur, & quod offertur? Ro∣gatur enim ut det quod jubet, rogant credentes ut sibi augeatur fides, rogant pro non credentibus, ut eis donetur fides, ut & in suis incrementis, & in suis initiis Dei donum sit fides. Sic autem dici∣tur, Si credideris, salvus eris, quemadmodum dicitur, Si spiritu facta carnis mortificaveritis, vi∣vetis. Nam ex his duobus unum exigitur, alte∣rum offertur. Si spiritu, inquit, facta carnis mor∣tificaveritis, vivetis; ut ergo spiritu facta carn••s mortificemus, exigitur; ut autem vivamus, offer∣tur. Num igitur placet ut facta carnis mortificare non Dei esse dicamus, neque id donum Dei esse fateamur; quoniam exigi a nobis audivimus, prae∣mio vitae, si hoc fecerimus, oblato? Absit ut hoc placeat participibus & defensoribus gratiae. Pela∣gianorum est error iste damnabilis, quorum mox Apostolus ora obstruxit, adjungens: Quotquot enim spiritu Dei aguntur, hi sunt filii Dei; ne fa∣cta mortificare nos carnis, non per Dei, sed per nostrum spiritum crederemus. De quo Dei spi∣ritu etiam ibi loquebatur, ubi ait: Omnia autem haec operantur unus atque idem Spiritus, dividens propria unicuique prout vult. Inter quae omnia, ficut scitis, nominavit & fidem. Sicut ergo, quam∣vis donum Dei sit facta carnis mortificare, exigitur tamen a nobis, proposito praemio vitae: Ita do∣num