Page 101
MAgnum aliquid Molinistae se dicere putant, cum ex Augustino eruunt argumentum Pela∣gianorum, quod risit olim idem Augustinus, sed si quid in hoc magni dicunt, id pro nobis & contra se dicunt.
Primo enim ex hoc testimonio clare convincitur, aliqua esse Dei praecepta, quae vult homo facere & non potest, quia non tantum vult quantum sufficit ut volendo faciat, ut toto hoc capite & sequenti S. Augustinus demonstrat.
Secundo, ibidem docetur gratiam quae impetra∣tur a Deo per orationem ad implenda mandata, es∣se per se efficacem; ea est enim, ut dicitur sub fi∣nem capitis, qua Deus facit ut faciamus, praebendo vires efficacissimas voluntati, & auferendo a nobis cor lapideum, unde non facie bamus, & praebendo cor ca••neum unde faciamus.
Tertio ex eodem Augustino eodemmet l. c. 18. nec ipsa gratia orationis omnibus datur quibus praecep∣tum datur, quia talis gratia supponit fidem in corde hominis, & charitatem parvam, qua vult mandatum Dei implere, & qua ad Deum confugiat, ut illam charitatem augeat, detque illi, ut loquitur ibidem, ardentissimam divino amore voluntatem. Sic enim loquitur S. Augustinus cap. 18. Cur dictum est, Di∣ligamus invicem, quia dilectio ex Deo est, nisi quia praecepto admonitum est liberum arbitrium ut quaere∣ret Dei donum. Quod quidem sinesuo fructu prorsus admoneretur, nisi prius acciperet aliquid dilectionis, ut addi sibi quaereret, unde quod jubebatur imple∣ret.
Atqui ejusmodi dilectio inchoata non datur om∣nibus hominibus, puta iis qui Deum non noverunt, & iis, qui, etsi noverint, seipsos tamen tradunt in o∣perationem omnis immunditiae, ut loquitur Paulus. Cum igitur illi homines nec charitatem habeant, qua possint servare divina mandata, nec illam qua possint ad Deum, ut oportet, confugere; & ta∣men illis mandata Dei sint possibilia (quandoqui∣dem, ut dicit S. Augustinus, non praeciperet illis Deus quod sciret ab illis fieri non posse) nonne con∣sequitur evidenter, mandata Dei non ideo dici a S. Augustino omnibus, quibus dantur, possibilia, quod semper conjuncta sint vel cum gratia qua fiant, vel cum gratia qua oretur ut fiant, sed so∣lum quia possunt ab homine fieri si sanetur per gratiam, & si per gratiam accipiat unde sane∣tur.
Quarto, Debebant adversarii didicisse a S. Augu∣stino, etiam gratiam orationis non esse pure suffi∣cientem, sed efficacem, sicut & quamlibet gratiam Christi, ad omne opus pietatis necessariam. De hac enim orationis gratia sic loquitur lib. de corr. & grat. cap. 1.
Littera legis adjuvat nos ut decline∣mus a malo & faciamus bonum, quod nemo po∣test sine spiritu gratiae, quae, si desit, ad hoc lex ad∣est, ut reos faciat & occidat, propter quod dicit A∣postolus, Litera occidit, spiritus autem vivificat. Qui ergo legitime lege utitur, discit in ea malum & bonum, & non confidens in virtute sua confu∣git ad gratiam, qua praestante declinet a malo & faciat bonum. Quis autem confu∣git ad gratiam, nisi cum a Domino gressus homi∣nis diriguntur, & viam ejus volet? ac per hoc & desiderare auxilium gratiae, initium gratiae est, de quo ait ille: Et dixi, nunc co••pi, haec est immuta∣tio dexterae Excessi. Ex quo sic conficitur argu∣mentum.
Nemo potest confugere ad auxilium gratiae nisi sit praeventus ea gratia qua dextera Excelsi immutat cot hominis, quá Dominus ditigit gressu hominis, & qua facit ut homo vias Dei velit. Atqui eadem gratia est gratia de se efficax, ut patet ex eodem ca∣pite de gratia & libero arbitrio producto ab adversa∣riis, ubi eadem verba (à Domino gress••s hominis di∣riguntur) citantur ab Augustino pro gratia de se efficace. Ergo sine gratia efficace nemo potest confugere ad auxilium gratiae, proindeque gratia ad salubriter orandum necessaria non datur omnibus quibus praeceptum datur.