REsponsio ad haec duo testimonia patet ex prae∣cedentibus, per praeceptum admonemur. Sed non sequitur ex admonitione nobis a Deo semper insundi gratiam internam, sive ad operandum sive ad orandum necessariam, ac licet non detur, tamen praeceptum impossibile dicendum non est, quia ho∣mo per medicinam poterit, quod vitio suo non po∣test. Quia possibile est, si natura sanetur per grati∣am: nihilque probant adversarii, nisi ostendant da∣ri semper gratiam, seu ad operandum seu ad oran∣dum necessariam, quoties aliquid a Deo praecipitur. Quod ita erroneum dicimus, ut ex hoc principio se∣quatur evidentissime, Christum gratis esse mortu∣um, & gratiam non esse gratiam, sed esse ex de∣bito, ex justitia, non ex gratia gratuita, ut omit∣tamus hinc destrui necessitatem auxilii efficacis seu ad operandum seu ad orandum.
Admonitionem, exhortationem & legem, saepe fine gratia voluntati interna, proindeque sine pro∣fectu esse, ciarissime docet S. Augustinus, cum di∣cit, legis auditorem frustra admoneri, nisi Deus intus operetur velle, ac sine dubio proficere, quo∣ties Deus dat incrementum; ex quo sequitur, in∣crementum, seu gratiam interiorem auditori a Deo non dari, cum ex Dei sermone & admonitione le∣gis non proficit.
Admoneo, inquit Sanctus Augu∣stinus operis imperfecti lib. 2. cap. 157. ut intelliga∣tis cui gratiae sitis inimici negando operari Deum voluntates in mentibus hominum, non ut nolen∣tes credant, quod absurdissime dicitur, sed ut vo∣lentes ex nolentibus fiant; non, sicut facit Doctor homo, docendo & hortando, minando & pro∣mittendo in sermone Dei: quod frustra fit nisi Deus intus operetur & velle per investigabiles vias suas. Cum enim verbis Doctor plantat & rigat, possumus dicere, forte credit auditor: cum vero dat incrementum Deus, fine dubio credit & pro∣ficit. Ecce quod interest inter legem & promissio∣nem, inter literam & spiritum.