NOn minus hoc testimonio S. Augustini quam aliis supra citatis abuntuntur adversarii; cum enim dicit, animas esse liberae voluntatis, non lo∣quitur de libertate illis restituta per gratiam Christi, sed de libertate naturali, quam a Deo auctore acce∣perunt, & quam etiam per peccatum non amise∣runt; de hac enim libertate naturali tota quaestio vertebatur inter Catholicos & Manichaeos; unde perpetam omnino colligunt adversarii, gratiam Christi omnibus dari quibus praecepta dantur, qua illis ad pie vivendum restituatur libertas, ac praecep∣ta Dei possibilia fiant. Quod ergo docet Augustinus, illud est, nempe liberum arbitrium ad bonum & ad malum esse etiam in hominibus lapsis, quod manife∣stissime demonstrat ex praeceptis quae dantur omni∣bus hominibus: ut quid enim juberet Deus si nulla esset libertas, & homines essent naturaliter deter∣minati ad malum? Sed quae sit illa libertas, & quod in omnibus non sanetur nec juvetur gratia Dei, luce clarius ostendit lib. 1. operis imperfecti contra Iuli∣anum cap. 98.
Ex quo, inquit, homo incipit uti voluntatis ar∣bitrio, & peccare & non peccate potest: sed alte∣rum horum non facit, nisi adjutus ab eo qui dixit, Sine me nihil potestis facere; alterum vero pro∣pria voluntate sive a seipso sive ab alio deceptore seductus, vel peccato sicut servus addictus. Adju∣tos autem homines novimus Dei Spiritu, ut ea vellent quae Dei sunt, ante baptismum, sicut Cor∣nelium; quosdam vero nec post baptismum, sicut Simonem Magum; judicia enim Dei sunt sicut multa abyssus, & gratia ejus non ex operibus, alio∣qui gratia jam non est gratia.