SEd nos eam gratiam volumus iste aliquando fa∣teatur, qua futurae gloriae magnitudo non so∣lum permirtitur, verum etiam creditur & spera∣tur; nec solum revelatur sapientia, verum etiam & amatur; nec suadetur solum omne quod bo∣num est, verum & persuadetur. Hanc debet Pela∣gius confiteri si vult non solum vocari, verum eti∣am esse Christianus. De gratia Christi cap. 10.
Certissimo itaque S. Augustini judicio errat circa Christi gratiam, nec Christianus ille est, qui docet quod gratia Christi non persuadet omne quod bo∣num est, hoc est, qui asserit aliquod bonum ad salu∣tem conducens fieri sine gratia per se efficace, Pe∣lagianusque est qui gratiam ex se efficacem ad nul∣lum bonum actum requiri affirmat: Semipelagianus vero qui hanc ad aliquem bonum actum requiri & ad aliquem non requiri contendit.
Lovanienses & Duacenses docent gratiam hanc quae libero arbitrio subjicitur, quam voluntas pro libito vel efficacem obsequendo, vel inefficacem respuendo reddit, seu quae vi sua efficax non est, non esse specialem & propriam Christi gratiam, non esse gratiam novi Testamenti. Ita Lovan. in cens. assert. 8.
Non igitur specialis haec Christi est gra∣tia cui proprium id esse evidentissimis verbis Au∣gustinus scribit, ut a duro nullo co••de respuatur, quoniam per eam ipsa cordis durities auferatur. In qua fidelitet agnoscenda quid a Pelagio idem olim postularit, &c. Lovan. in cens. 8. assert.
Ita Duacenses in cens. ejusdem assertionis. Ea e∣nim proprie est gratia Christi & gratia novi Testa∣menti quae aufert cor lapideum & tribuit cor car∣neum, quae operatur ipsum velle & perficere, quae facit ut faciamus, non tantum ut possimus facere si velimus.
S. Augustini, Conciliorum, summorum Pontificum, totiusque Ecclesiae doctrinam in hoc consistere, ut gratia per se efficax ad singulos piae voluntatis motus & actus necessaria agnoscatur: In Pelagianorum vel Semipelagianorum errores incidere, qui ejusdem gratiae vi sua efficacis ad singulos motus & actus ne∣cessitatem negant, & qui Molinae hac in parte doctri∣nam sequuntur, docent summi Pontifices, Clemens VIII. & Paulus V. ille scripto suo Congregationi de Auxiliis exhibito, uterque suffragio suo ut