PLane illa possibilitas utriusque radicis est capax; quia non solum potest homo habere charitatem qua sit arbor bona, sed potest etiam cupiditatem qua sit arbor mala. De gratia Christi cap. 20.
Natura humana quamvis mutabilis quantum ad id pertinet quod condita est, bona est quae non so∣lum sine vitio facta est, verum etiam cum per vi∣tium mala est, capax est boni quo bona sit: haec vera sententia fallacem Manichaeorum evertit in∣saniam. Et infra; Nunc ergo non solum potest peccare homo post baptismum, verum & quia be∣ne reluctans concupiscentiae carnis, aliquando ab ea trahitur ad consensionem, & quamvis venia∣lia, tamen aliqua peccata committit, habet cur semper hic dicat Dimitre nobis debita nostra, haec qucque Catholica veritas Joviniani redarguit vani∣tatem. Lib. 2. op. Imp. numero 10.
In caeteris hominibus, donec caro concupiscit adversus spiritum & spiritus adversus carnem, & donec spiritus quidem promptus est, caro autem infirma, incommutabilis animi fortitudo non potest reperiri; cum non hujus sed alterius vitae sit vera, perfecta & secura felicitas: in praesentis ergo agonis incerto, ubi tota vita tentatio est, & ab insidianti superbia nee ipsa tuta est victoria, mu∣tabilitatis periculo non caretur: Et licet innume∣ris Sanctis suis donet virtutem perseverandi usque in finem Divina protectio, nullis tamen aufert quod ipsis repugnat ex ipsis. Et infra: Merito igi∣tur ab incipientibus non solum, verum etiam a pro∣vectissimis Sanctis uniformiter Domino supplica∣tur, & dicitur, Ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Univetsis enim qui in fide & dilectione permanent, ab ipso donatur ne in tentatione superentur, ut qui gloriatur, in Domi∣no glorietur; ipsamque gloriam iisdem quibus eam impertit ascribit, ut quamvis auxilio Dei ste∣terint, tamen quia in se habebant unde caderent, ipsorum sit meritum quod steterunt. Prosp. de voc. Gent. l. 2. c. 28.
Posse eligere malum non est de ratione liberi ar∣bitrii, sed consequitur liberum arbitrium, se∣cundum quod est in natura creata possibile ad de∣fectum. S. Thomas inter quaestiones disputatas quaest. 23. art. 3. ad secundum.
Ex quibus manifeste patet, indifferentiam qua∣lemlibet in hoc lapsae naturae statu ab Augustini Dis∣cipulis, in his quae ad salutem & ad finem superna∣turalem pertinent admitti, praeter Molinisticam quae gratiae ad singulos pios actus necessariae effica∣ciam & vim propriam destruit; non tamen ad liber∣tatem & meritum secundum se, essentialem dici indifferentiam potentiae circa rectum finem, ne Christus Dominus qui peccare, qui Dei praecep∣tis non obsequi, qui opera sua ad Patris sui gloriam non referre non poterat, in actibus obedientiae, & dilectionis Dei vel liber non fuisse vel non meruisse dicatur.