PRima, inquit S. Augustinus de corr. & grat. c. 11. gratia est, qua fit ut homo habeat justitiam, si velit; secunda vero plus potest, qua etiam fit ut velit. Et infra, nec de ipsa perseverantia boni vo∣luit Deus Sanctos suos in viribus suis sed in ipso gloriari, qui iis non solum dat adjutorium quale primo homini dedit, sine quo non possunt perse∣verare, si velint, sed in iis operatur & velle, ut quo∣niam non perseverabunt, nisi etiam possint, & velint, perseverandi iis possibilitas & voluntas Di∣vinae gratiae largitate donetur; Et iterum, subven∣tum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut Divina gratia indeclinabiliter & insuperabiliter ageretur, & ideo quamvis infirma, non tamen de∣ficeret, neque adversitate aliqua vinceretur. Et mox, Fortissimo quippe dimisit atque permisit fa∣cere quod vellet: infirmis seravit, ut, ipso do∣nante, invictissime quod bonum est, vellent, & hoc deserere invictissime nollent.
Ex quibus aliisque Augustini locis patet, ita effi∣cacem esse gratiam Christi, ut voluntatem hominis infallibiliter, nullam tamen inferendo necessitatem, ad bonum determinet, a qua quidem necessitate ni∣mium metuit assertor, quamquam nihil metuerit B. Augustinus, tametsi ei objiciente Pelagio, quod libertatem tolleret. At neque metuit S. Thomas, dum parte prima quaest. 105. art. 4. docet, Deum in nostra voluntate operari; pro fundamento illius doctrinae collocans illud Apostoli, Deus operatur in nobis & velle & perficere.