DIceres inspecto hujus propositionis cortice re∣novari damnatas Baii propositiones. Diceres tolli in staru naturae lapsae sive ad malum sive ad bonum indifferentiam. Crederes inductam libertati via∣toris necessitatem, eversumque penitus humanae voluntatis arbitrium. Quid impie magis aut a Calvino dictum, aut a Luthero blasphematum? Peccavit certe, nec leviter, Jansenius, si haec do∣cuit. Sed longe gravius peccant procul dubio Mo∣linistae, si quod nec somniavit Jansenius, mendaci∣ter apud Sedem Apostolicam Jansenio affingunt, ur per Jansenii latus, vel ipsa deceptae ac delusae Sedis Apostolicae sacratissima manu confossas fidei verita∣tes, dejectam Christi gratiam efficacem, prostra∣tumque Augustinum, hoc est, damnatam erroris omnium seculorum fidem, consecratum Molinam, restitutum suae innocentiae & famae Pelagium, im∣pletaque uno verbo sua sacrilega valeant gloriari, Hoc volunt certissime Molinistae, hicque unicus sco∣pus in quem per controversae propositionis delatio∣nem secretius collimant, non quod sperent eam in vero Jansenii sensu nunquam a Sede Apostolica de∣bere proscribi, sed ut proscriptam in sensu Jansenii mentiri valeant, quam sub Jansenii nomine obtu∣lerint proscribendam. Hinc nec pudor eos conti∣nuit ab infami & calumnioso mendacio, nec scru∣pulus aliquis eos fraenavit a Sedis Apostolicae tentan∣da deceptione; sed excussis pariter & fronte & conscientia propositionem hanc quasi ex Baio per Jansenium formaliter renovatam detulerunt, quod sibi persuaserint eam absque exactiori veritatis in∣quisitione ad solam quam habet cum dam nata Baii propositione verborum consonantiam, statim ab hac Apostolica Sede ut jam proscripta declaran∣dam.
Igitur ne eis prospere succedat ausus tam sacri∣legus, sensum propositionum Baii ostendam alie∣nissimum a Jansenio; & demum legitimos sensus secretioribus Molistinarum insidiis in hac proposi∣tione impetitos, & per indistinctam propositionis censuram calumniae expositos, diligenter expen∣dam.
PRocul ab Augustino & Theologica veritate re∣cessit Baius, dum docuit non contrariari libet∣tati, nedum necessitatem complacentiae et immu∣tabilitatis, sed nec ipsam quoque necessitatem ab∣solutam qua voluntas ad malum apperendum et exe∣quendum sine ullo sui consensu, illicitis concu∣piscentiae motibus solet perurgeri. Hoc intellex∣isse Baium per articulos a Pio V. damnatos 39. Quod voluntarie fit, etiamsi necessario fiat, libere ta∣men fit. Et 66. Sola violentia repugnat libertati hominis naturali. Docet P. Gabriel Vasquez in 1 2 D. Th. disp. 109. cap. 8, dicens, Praedictum Michaelem Baium ita putasse hominem peccare in om∣nibus affectibus & motibus suis qui non essent virtutis, ut etiam in his quae sine libertate fiunt, peccatum esse diceret. In quo nec Augustinus, nec ejus discipuli pec∣catum agnoscunt. Ita Vasquez.
Et quidem verissimam esse Vasquis interpretatio∣nem probat regula generalis P. Francisci Suares tom. 1. de grat. prolog. 6, c. 2, n. 13, qua docet quomodo in propositionibus Baii ambiguis distin∣guendus sit sensus Baii damnatus a sensu bono & Theologico, ex consensu nimirum propositionis ambiguae cum aliis propositionibus in Bulla dam∣natis. Illumque dicit judicandum sensum Baii ide∣oque et damnatum, qui cum aliis propositionibus Baii damnatis nec ambiguis manifeste consentit. Alium vero sensum qui cum eis non concordat, et alioquin habet fide jussores probatos Theologos, esse reputandum censum bonum et Theologicum, nec sub Bull ae censura aliquatenus comprehensum. Haec, inquam, regula ad praesentem materiam ap∣plicata clare manifestat attigisse Vasquem et Baii mentem in praedictis duobus articulis, et Pontificiae Censurae in iis damnandis unicum scopum: siqui∣dem illi duo articuli sic intellecti, ut libertati et peccato locum tribuant in motibus illis illicitis, qui rationis vigilantiam et voluntatis consensum ante∣vertunt, consonant plenissime cum articulis mani∣feste reprobis. 67. Homo damnabiliter peccat in eo quod necessario facit. 51. Concupiscentia sive lex membrorum & prava ejus desideria, quae inviti sen∣tiunt homines, sunt vera legis inobedientia; & 76. Concupiscentia in renatis relapsis peccatum est, sicut & alii pravi habitus. Si vero intelligantur praefati