suam propositionem, liberum arbitrium efficaciter a Deo motum non posse dissentire in sensu composito; dum dicunt non componi aut combinari in hac propositione auxilium efficax cum sola voluntate creata aut sola potentia ad resistendum, sed cum ipso actuali dissensu & resistentia voluntatis. Nec enim hujusmodi auxilium habet repugnantiam & incompossibilitatem cum potentia & libertate dis∣sensus aut resistentiae voluntatis, sed cum solo ejus dissensu aut resistentia actuali.
Igitur si haec propositio, Petrus sedens non po∣test ambulare in sensu composito, non significat quod quando Petrus sedet amiserit aut potentiam progressivam aut libertatem ambulandi. Cum vero non sedebit, jam & potentiam & libertatem ambulandi recuperabit; sed significat ambulatio∣nem & sessionem esse actus simul incompossibiles in Petro. Ita & haec propositio, liberum arbitrium motum a Deo auxilio efficaci, non potest dissentire in sensu composito, non significat quod quando motio est efficax in homine, non posset dissentire si velit; ablata vero motione efficaci, tunc possit dissentire; sed significat motionem actualem auxilii efficacis & dissensum & resistentiam voluntatis in homine esse incompossib••lia, nec minus inter se pugnare quam pugnent in Petro sedere simul & ambulare, vel se∣dere & non sedere. Itaque sicut Petrus dum sedet, ideo liberrime sedere intelligitur, quia potest sur∣gere, potest non sedere, potest ambulare, quamvis ipsam ambulationem nequeat componere cum a∣ctuali sessione. Ita liberum arbirrium dum a Deo efficaciter movetur, ideo libertime moveri seu con∣sentire intelligitur, quia ad dissentiendum & quid∣vis aliud operandum, liberrimam retinet potesta∣tem, quamvis actum dissensus aut resistentiae non possit componere cum ipsa motione divina actu∣ali.
Omnem, si quae superest, difficultatem tollent quae superius diximus in examine secundae proposi∣tionis controversae c. 2 & 3, ubi ostendimus ex Di∣vo Augustino, motionem gratiae efficacis & bonam operationem nostram se inseparabiliter comitari. Ostendimus ex Divo Thoma, impossibile esse eum non moveri, quem Spiritus Sanctus movere velit. Osten∣dimus ex Thomistis & Bellarmino implicare contra∣dictionem, nec ab homine sanae mentis concipi posse, quomodo Deus actualiter moveat animam, & anima non moveatur actualiter, cum movens & motum sint correlativa. Haec enim omnia mani∣feste probant, motionem gratiae efficacis in volun∣tate non importare aliquam prioritatem temporis ante consensum ipsius voluntatis, sed solam priori∣tatem naturae, et quidem talem, quae dici nequeat prioritas existentiae, quasi in uno signo naturae ex∣istat motio efficax, et in alio signo existat consen∣sus voluntatis; ut enim diximus, movere et moveri correlativa sunt. Nec potest concipi Deus in ali∣quo instanti naturae seu existentiae movere, quin in eodem voluntas concipiatur mota seu consentiens. Tota ergo haec prioritas naturae consistit in depen∣dentia actus seu consensus voluntatis a gratiae pro∣motione. Caeterum in eodem instanti nedum temporis, sed et naturae, in quo verum est dicere, voluntas praemovetur per gratiae efficacis auxilium ad Dei amorem, in eodem verum est dicere, volun∣tas nunc libere elicit actum amoris: unde fit, quod ponere tale auxilium efficax in voluntate, est etiam ponere, quod eadem voluntas libere consentiat. Sicut ergo repugnat, quod Petrus sedens possit am∣bulare in sensu composito (quamvis alioquin, ut ostendimus, liberrime se••eat), quia nimirum in∣compossibiles sunt in Petro simul et semel sedere et non sedere: ita repugnat quod liberum arbitri∣um motum a Deo, et simul consentiens possit dis∣sentire in sensu composito (quamvis alioquin li∣berrime consentiat), quia nimirum incompossibiles sunt actualis consensus & actualis dissensus liberi ar∣bitrii.
His ita positis et explicatis, ingeminent Molini∣stae suas de laesa per gratiam hominis libertate que∣relas. Massilienses dicunt libertatem consistere in hoc quod, positis omnibus ad agendum requisitis, pos∣sit agere & non agere. Una hae distinctio sensus compositi et divisi ab Augustino et Thoma nobis porrecta, omnia erum argumenta retundet. Non enim necesse est, ut cum omnibus illis ad agendum requisitis, inter quae etiam caelestis delectatio seu gratia est, stet simul, ut non agat voluntas, sed solum ut possit non agere. In libero enim arbitrio quantumcumque ad agendum praeparato, imo de∣terminato et actu operante, requiritur, ut diximus, simultas potentiae ad operandum et non operandum, non potentia simultatis, ut videlicet simul agat et non agat, hoc est, ut clarius exposuimus, in libero arbitrio est potestas ad opposita, non tamen pote∣stas simul in se habenda: hoc enim nemo nisi insul∣sus dixerit. Hoc ergo sensu admittimus Molinistis, libertatem intelligendam, ut nimirum positis om∣nibus ad agendum requisitis, etiam caelesti quacum∣que dulcedine, praedeterminatione et auxilio gratiae efficacis praemoventis, stet simul, ut possit non velle, non autem ut simul non velit. Potentia e∣nim non volendi non repugnat omnibus illis ad volendum requisitis, sed solus actualis dissensus, quo actualiter non velit. Itaque in sensu diviso po∣test voluntas non facere id quod Deus per gratiam efficacem in ea operatur, in sensu vero composito nequaquam.
Horum utrumque insinuat Divus Augustinus, dum infirmitatem voluntatis humanae quae potest in pec∣catum deflectere, passim copulat cum indeclinabili gratiae firmitate, qua fit, ut invictissime nolit a bono, ad quod excitatur, averti. Lib. de corrept. et grat. cap. 12. Subventum est igitur infirmitati voluntatis humanae, ut divina gratia indeclinabiliter & insuperabiliter ageretur. Rursum: Et ideo quamvis infirma, non tamem deficeret, neque adver∣sitate aliqua vinceretur. Rursum: Infirmis serva∣vit ut, ipso donante, invictissime quod bonum est vel∣lent, & hoc diserere invictissime nollent. Ubi infir∣mitatem voluntatis allegat, ostendit ejus liberta∣tem absolutam, & in sensu diviso, quae etiam sub gtatia constitura, potest gratiae dissentire. Ubi in∣victissimam, indeclinabilem & insuperabilem gratiae actionem nominat, ostendit infallibilitatis seu sen∣sus compositi necessitatem, qua non possit voluntas ab opere bono ulla tentatione ita declinari, ulla ad∣versitate ita superari, ut actualis declina••io & supe∣ratio voluntatis una cum Dei gratia conjungatur. Id ipsum D. Thomas 1 2. q. 10. a. 4 ad 3: Si Deus movet voluntatem ad aliquid, impossibile est huic posi∣tioni quod voluntas ad illud non moveaetur (en neces∣sitatem sensus compositi & condionatam) non ta∣men est impossibile simpliciter (en libertatem sensus divisi & absolutam) unde non sequitur quod voluntas ex necessitate moveatur, simplici scilicet & absoluta,