QUae de libertate probavimus, nunc de merito lubet ostendere, quanquam unum ex altero probatum maneat, et qui primum admiserit, nequeat de posteriori dubitare.
Imprimis praeter Auctores superius allegatos et loca ex iis adducta Divi Thomae suffragium habe∣mus manifestum, dum is in 1 p. docet, Angelos meruisse in primo suae creationis instanti, et simul definit non eos aliquam habuisse indifferentiam ad primam illam operationem quae erat ad unum de∣terminata et necessario bona.
Rursum idem statuit dum docet necessitatem a∣moris in Beatis nequaquam obstare merito, si sta∣tus ipse beatitudinis huic non repugnaret. Sic e∣nim 2 2. q. 4, a. 4 0. dicit. Quod voluntas vi∣dentis Dei essentiam ex necessitate amat, quicquid a∣mat sub ordine ad Deum. Et postea 2, 2, q. 182, a. 2, ad 2. asse••it illum ipsum amorem a quo remo∣verat indifferentiam et adstruxerat necessitatem, esse per se meritorium, nisi conditio ipsius status perfectae beatitudinis, ulterioris progressus meritum excluderet. In statu (inquit) felicitatis futurae homo pervenit ad perfectum, & ideo non relinquitur locus proficie di per meritum; si tamen relinquere∣tur, esset efficacius meritum propter majorem chari∣tatem. Similiter 3 p. q. 19, a. 3, ad 1, negat D. Tbomas posse Christum in caelo quidpiam me∣reri, non ex agendi necessitate ad unum determi∣nante, sed ex ipsa ratione status. Christus (in∣quit) meruit per charitatem, in quantum erat cha∣ritas non comprehensoris sed viatoris; & ideo quia nunc non est viator, non est in statu merendi.
Adhuc in 3. dist. 18. a. 2 ad 5. dicit, quod e∣tiamsi liberum arbitrium Christi esset determinatum ad unum numero, sicut ad diligendum Deum, quod non facere non potest, tamen non ex hoc amittit liber∣tatem aut rationem laudis sive meriti, quia in illud non coacte sed sponte tendit, & ita est actus sui dominus. Nimirum perstat D. Thomas in suo illo centies re∣petito principio, quod sola necessitas coactionis tollit libertatem & facit involuntarium, & ideo excludit rationem laudis & meriti, non autem necessitas immu∣tabilitatis, complacentiae, aut firmatae voluntatis in benum. Ita 2 2. q. 88. a. 3 ad 3, et q. 186, a. 2, ad 2. et 1. p. q. 62, a. 8 ad 3. et in 3. dist. 12, q. 3, a. 1 ad 3. et alibi passim.
Addo his Divi Thomae et superius adductis Pa∣trum et Scholasticorum auctoritatibus ponderatio∣nem argumenti efficacissime a summo Christianae fi∣dei mysterio deprompti et a praefatis Auctoribus sae∣pe insinuati ad ostendendam libertatis et meriti cum ipsa agendi necessitate concordiam.
Petitur hoc argumentum e libertate et merito Christi Domini dum esset in hac vita: negari siqui∣dem non potest absque everso Religionis funda∣mento, quin Christus Dominus liber fuerit, et me∣ruerit in iis ipsis actibus, in quibus nullam potuit habere indifferentiam. Sumo hujus rei exemplum in ea morte quam ex Patris praescripto debuit per∣ferre: haec enim quamvis in se esset objectum in∣differens voluntati Christi, at ut jussa a Patre non poterat non acceptari a Christo, quia quamvis in sensu diviso posset Christus non mori, ut et caetera opera ei per praeceptum imposita non implere: at in sensu composito jam nullus remanebat locus in∣differentiae: Cum qui non poterat habere indifferen∣tiam ad peccandum vel non peccandum, non etiam poterat esse indifferens ad obediendum vel non o¦bediendum. Q••omodo ergo fuit liber circa hoc praeceptum formaliter sumptum, si non habuit fa∣cultatem indifferentem ad utrumlibet? Quomod•• libere obedivit, qui non obedire non potuit? Li∣bere quidem obedivisse in morte appetenda certissi∣ma res est, cum ex communi omnium consensu, ubi non est libertas, nullus sit locus merito; nec per consequens potuisset Christus promereri salu∣tem nostram in ea oblatione, si non in ea offeren∣da liber extitisser. At quomodo liber, si non est li∣bertas sine indifferentia, nec libere fit, nisi quod omitti aut non fieri potest? Tenebatur Christus praecepto Patris mortem imperantis, Ioann. 6. Non veni ut faciam voluntatem meam, sed voluntatem Patris qui misit me. Ioann. 10. Nemo tollit animam meam, sed ego pono eam, & iterum resumo eam: hoc mandatum didit mihi Pater. Ioann. 18. Calicem quem dedit mihi Pater, non vis ut bibam illum? Phi∣lipp. 2. Factus obediens usque ad mortem. Erat Christus ut peccati aut criminis, sic & cujuscumque vel levis imperfectionis incapax, ut posset se sub∣trahere nedum ab imperio & praecepto Patris, sed nec a quibuscumque vel levissimis quae ei quomodo∣cumque placita intellexisset; quomodo ergo indif∣ferens in morte appetenda? Mori debuit sub prae∣cepto, non potuit non velle obedire: ergo non indifferens ad mortem. Si non indifferens, quo∣modo liber? Sed si non liber in obediendo, quo∣modo salutem nostram potuit mereri per hunc a∣ctum obedientiae? & quomodo dicit Paulus, Factus obediens usque ad mortem, propter quod & Deus exal∣tavit illum, &c.
Variis effugiis eludunt hoc argumentum indiffe∣rentiae protectores, dum dicunt, non fuisse mortem Christo imperatam secundum omnes circumstanti∣as, nec ex motivo diversarum virtutum, in quibus e∣ligendis & exercendis libertatem habuerit. Verum non tangitur, ne dicam evacuatur per has evasio∣nes difficultatis nervus, qui in eo est, ut ostendatur libertas Christi in observatione praeceptorum; sive legis naturalis, sive legis positivae & paternae, in qua quia praefati Auctores feu recentiores Theologi non vident indifferentiam, sic nec admittunt liber∣tatem. Ideoque cum pernegent Christum fuisse liberum circa praecepta, recurrunt ad nescio quas circumstantias & virtutes non jussas ex praecep∣to, in quibus vel aliquam saltem libertatis umbram Christo condonant, removentes con∣sequenter