PRima in propositionem controversam querela de renovatis Baii articulis & adscriptis libertati & peccato, primis concupiscentiae motibus jam abstersa est: restat altera expurganda: quod nimi∣rum a nobis dum vivimus tollat indifferentiam. Hanc u•• aggrediar, quaero a Molinistis conversae pro∣positionis fabricatoribus et delatoribus, an haec propositio unquam a Jansenio sic fuerit illimitate prolata, ut suspicionem aliquam facere potuerit negatae ab ipso in nobis indifferentiae, inductae ad agendum necessitatis, ideoque et eversae libertatis? sed, inquient, decet posse subsistere meritum sine indifferentia, & cum ipsa agendi necessitate. Non hoc quaero, nam et hoc dixisse et docuisse Augu∣stinum, Thomam, et alios tam Patres quam Scho∣lasticos, inferius ostendam. Quaero praecise, an hoc quod dicit posse fieri, unquam dixerit de facto in nobis fieri; Haec enim duo diversissima sunt, et talia, ut unum sit sanum & Theologicum, alterum erroneum: nec enim a potentia ad actum jugis est consequentia. Poterant Apostoli ita per gratiae do∣na firmari, ut nec venialiter quidem laberentur; hoc qui dixerit, verissime dixerit. Anne ideo asserere liceat eos nec peccasse venialiter; Hoc qui dice∣ret, haeretice diceret, reclamantibus vel ipsis Apo∣stolis, Quoniam si dixerimus, quia peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, & veritas in nobis non est. Ita et in nostra quaestione asserere liceat absque periculo indifferentiam non esse de conceptu liber∣tatis aut meriti, sed posse utrumque salvari vel in ipsa agendi necessitate. At vero dicere non licet quod post lapsum hominem in Adamo careant ho∣mines indifferentia in hujus vitae statu aut ex necessi∣tate quidpiam sive malum sive bonum operentur. Hoc ergo quaero an Jansenius dixerit? si enim dixit, juste in eum insurgitur; si non dixir, calumniose impetitur, ut in his quae non dixit, quasi ea dixerit apud Sedem Apostolicam accusatus, & ab ea muti∣latus, in aliis quae cum Augustino & Patribus con∣tra Molinam docuit, fingi valeat a Molinistis fuisse condemnatus. Ut ergo pateat Molinistas non Janse∣nium quaerere sed sub Jansenii velut praedamnati hominis infenso & malo nomine Augustinum, Tho∣mam, & ipsam veritatem insectari, imo ipsissimae veritatis Sedi augustissimae decipiendae totis animo∣rum conatibus intendere, ipsum adduco Jansenium qui se prodat, et quid dixerit, aperte fateatur.
Certe nedum non dixit, quod eum dixisse men∣tiuntur