S. AUGUSTINUS.
HAec itaque gratia quae occulte humanis cordibus divina largitate tribui••ur, a nullo duro corde RESPUITUR; a Deo quippe tribuitur ut cordis duritia primitus aufer••tur. De praedest. SS. c. 8.
Dat incrementum Deus, cui volenti salvum facere nullum hominis RESISTIT arbitrium; sic enim velle & nolle in volentis aut nolenter est potestate ut Divinam voluntatem non impediat, nec superet potestatem. De corr. et gratia cap. 14.
Qui credunt, intus a Patre audiunt atque di∣scunt; qui autem non credunt, FORIS audiunt, intus non audiunt neque discunt, hoc est, illis datur ut credant, illis non datur. De praedest. SS. c. 8.
Cum dat incrementum Deus, auditor sine dubio credit & proficit; ecce quod interest inter legem & promissiomem, inter literam & spiritum. Lib. 2. op. imp. n. 157.
Qui novit quid est qu••d fierl debeut & n n facit, nondum a Deo didicit secundum gratiam sed secun∣dum legem; non secundum spiritum see secundum literam, De gratia Christi cap. 13.
Si Deus miseretur, etiam volumus; ad eandem quippe misericordiam pertinet ut velimus. Lib. 1 ad Simpl. quaest. 2.
Non potest effectus misericordiae Dei esse in hominis potestate, ut frustraille miseratur si homo nolit. I∣bidem.