QUid ergo? sufficientem gratiam negant? nequa∣quam. Sed ne recedant a principiis in Au∣gustino & Thoma notissimis, quibus 1 1.1 impossi∣bile est cum non moveri quem Spiritus Sanctus mo∣vere velit, & eum qui discit per gratiam, non agere omnino quidquid agendum didicerit. Docent uno ore, quod quamvis ea gratia quam sufficientem ap∣pellant, inefficax sit ad plenum illud opus ad quod dicitur esse sufficiens, est tamen plenissime & cumu∣latissime efficax ad actum proximum & immedia∣tum, ad quem a Deo datur & destinatur. Ita Me∣dina 1 2, q. 109 a. 10, circa finem, & commu∣niter recentiores Thomistae apud Didacum Alvarem lib. 8. de Auxiliis disp. 80. per totam.
Exemplificat Alvares suum & Thomistarum com∣mune dictum in auxilio sufficienti ad actum fidei, quod licet sit inefficax ad credendum, producit ta∣men inefficacitet in homine pias cogitationes & no∣titias credendorum, vel pia desideria & velleitates habendae fidei, & alios hujusmodi actus imperfectos, qui regulariter loquendo antecedunt assensum fidei; similiter in auxilio sufficienti ad actum contritionis, quod quantumvis inefficax ad ipsam contritionem in homine formandam, producit tamen in ipso efficaciter considerationem poenarum inferni, bo∣nitatis Divinae, vel turpitudinis peccati, vel attri∣tionem, vel displicentiam sui status, vel piam vel∣leitatem verae conversionis in Deum, aut alios hu∣jusmodi actus imperfectos, qui ad perfectam con∣tritionem sunt praevii & praeparatorii.
Probat suam hanc sententiam sic explicatam ex illo Isa. 55. Quomodo descendit imber & nix de cae∣lo, & illuc ultra non revertitur, sed inebriat terram & infundit eam, & germinare eam facit, & dat semen serenti & panem comedenti: sic erit verbum meum quod egredietur de ore meo, non revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecunque volui & pr spe∣rabitur in his ad quae misi illud. Quibus verbis fig∣nificatur vocationem internam, qua Deus illuminat animam, vacuam non esse, aut sine fructu: sed sem∣per habere in homine aliquem effectum, illum vi∣delicet quem Deus absolute vult ut habeat, quam∣vis eadem vocatio interior comparatione actus per∣fecti ad quem ultimate ex voluntate Dei antece∣dente ordinabatur, sit solum sufficiens.
Probat secundo, quoniam auxilium actuale nun∣quam reperitur in intellectu hominis aut voluntate, absque operatione ejusdem intellectus & volunta∣tis, cum in hoc distinguatur auxilium actuale ab ha∣bituali, quod habitus est aliquid permanens in anima, etiam quando nihil operatur: auxilium autem actuale est aliquid fluens, sicut & ipsa operatio, unde & cum ipsa operatione transit: Ergo auxilium suf∣ficiens actuale semper habet conjunctam aliquam operationem quam producit: Ergo respectu ejus∣dem