GRatiae quidem adversari & resistere etiam in hominibus justis concupiscentiam, a nemine ambigitur. Sed ita adversari aut resistere, ut ejus effectus impediat, ad quos ex decreto Dei efficaci ordinatur, falsissimum est.
Primo enim hanc veritatem ut Augustini indu∣bitatam, hoc est, haereditatiae fidei doctrinae since∣rissimam novit Clemens VIII. qui in hoc sexto scripto sui nominis subscriptione roborato & a se tradito Congregationi de Auxiliis die 9 Iulii 1603. inter quindecim quos continebat articulos, tres se∣quentes inseruit. Quintus est: H••c gratia habet suam efficaciam ab omnipotentia Dei & a dominio quod summa Majestas habet in hominum voluntates, sicut in caetera omnia quae sub caelo sunt secundum S. Augu∣stinum. Sextus est: Per hanc gratiam secundum Augustinum agit Deus omnipotens in cordibus homi∣num motum voluntatis eorum, faciendo ex nolentibus volentes, ex repugnantibus consentientes, ex oppug∣nantibus amantes. Decimus tandem: Essectus hu∣jus gratiae efficacis secundum S. Augustinum est cer∣tus & infallibilis. Hoc novit, hoc censuit, hoc tradidit Congregationi de Auxiliis summus Ponti∣fex Clemens.
Norunt, & hoc ipsum censuerunt sapientissimi ejusdem Congregationis Consultores, qui in prima Congregatione sub Paulo V. habita die 20 Septemb. 1605. auditis super praefato scripto Clementis VIII. disputationibus P. Bastidae Iesuitae & P. Thomae de Lemos Dominicani, & examinatis etiam per se S. Augustini auctoritatibus ab ipso Clemente VIII. ad cujusque articuli probationem adductis, in sequenti Congregatione concluserunt, eam esse germanissi∣mam D. Augustini mentem, quam Clemens VIII. summus Pontifex ex multis hujus sancti Doctoris locis in singulis quindecim articulis suo scripto pro∣posuerat.
Cum ergo ex Augustini placito a Clemente & Paulo summis Pontificibus eorumque selectissimis Consultoribus recognito, Gratia Christi suam effi∣caciam sortiatur non a creati arbitrii nutu & coope∣ratione, ut volunt Molinistae, sed ab ipsa omnipo∣tentia Dei & supremo dominio quod summa divina Majestas habet in hominum voluntates, ut habet quintus articulus: Cumque per hanc gratiam Deus omnipotens agat in cordibus hominum motum volunta∣tis eorum, ut habet sextus articulus, sequitur evi∣denter, quod, ut nihil resistit potestati & actioni Dei, sic nec aliqua voluntas creata resistat ejus gra∣tiae efficaci: sed quod (ut habet decimus articulus) effectus hujus gratiae efficacis sit certus & infallibilis; quodque consequenter gratiae Christi efficaci in statu naturae lapsae nunquam resistitur, quae est propositio controversa.
Secundo, tam reciprocantur apud Augustinum, gratia Dei & voluntatis creatae bona operatio, ut (quod de causa & effectu docent Philosophi) con∣vertibiles fint, & a se mutuo inseparabiles: adeo ut quemadmodum ex gratia data mox sequitur bona operatio, sic ex defectu bonae operationis inferri certissime possit gratia denegata. Uterque iste ar∣guendi modus & affirmativus & negativus tam est in hac materia apud Augustinum frequens, ut pene superfluum sit loca aduxisse.
Ex multis tamen pauca adduco. Imprimis lib. de gratia Christi cap. 45. citat Ambrosium dicen∣tem: Negavit primo Petrus, & non flevit, quia non respexerat Dominus: negavit tertio, respexit Jesus, & flevit amarissime Petrus.
Deinde lib. 1 qq. ad Simplician. q. 2.
Illud au∣tem nescio quomodo dicatur frustra Deum mise∣reri, nisi nos velimus: si enim Deus miseretur, jam volumus; ad eamdem quippe misericordiam pertinet ut velimus; nullius ergo frustra mise∣retur.
Lib. de grat. Christi c. 13. ubi ex professo totum illud opud disputat contta Pelagianos de adjutorio medicinalis gratiae, hoc est gratiae Christianae, adeoque verae gratiae quae per crucem Christi humano generi revelata atque donata est, ita definitive loquitur: Qui novit quid est quod fieri debeat & non facit, nondum a Deo didicit secundum gratiam, sed secundum legem; non secundum spiritum, sed secundum literam; quam∣vis multi quod imperat lex, facere videantur timore poenae, non amore justitiae, quam dixit Apostolus ju∣stitiam tuam quae est ex lege, tanquam sit imperata & non data.
Ibidem cap. 14.
De isto docendi modo (nempe per gratiam) etiam Dominus ait; Omnis qui au∣divit a Patre meo & didicit, venit ad me: qui ergo non venerit, non de illo recte dicitur; audivit quidem & didicit sibi esse veniendum, sed facere non vult quod didicit. Prorsus non recte dicitur de isto modo docendi, quo per gratiam docet De∣us; si enim, sicut veritas loquitur, omnis qui de∣dicit, venit, quisquis non venit, profecto non di∣dicit.
Et in lib. de praedest. Sanct. cap. 8. fusissime eam∣dem probat veritatem ex eodem Evangelii loco; Concludimus demum, Quod si & illos quibus stul∣titia est verbum crucis, ut ad Christum venirent, do∣cere voluisset, procul dubio venirent & ipsi: non e∣nim fallit aut fallitur, qui ait, Omnis qui audivit a Patre & didicit, venit ad me. Absit ergo ut quis∣quam