INstat vehementius apud Sedem Apostolicam al∣tercantium Sorbonicorum pars altera pro censu∣ra aliquot propositionume Jansenio depromptarum: Altera pars eas ut ab Augustino assertas, sic & bonas esse ac Theologicas asserit, neque sine veritatis prae∣judicio damnari posse contendit. Incaluere in hac contentione dissidentium animi; certaturque inter eos ingenti quodam (si utrisque creditur) & Religi∣onis, & in Sedem Apostolicam reverentiae certa∣mine, quo se illi causam hujus Sedis agere dicunt, dum suspecti jam & ab ea proscripti Iansenii errores detegunt & damnari percupiunt. Hi vero & pro ea∣dem Petri Cathedra se stare profitentur, dum pro∣bati toties & a tot Pontificibus consecrati Augustini oracula, vel pro ipsius Apostolicae firmitatis nomine inconcussa manere volunt, inconcussa desiderant.
Esset utrorumque laudandus zelus, si (quod in tanta sententiarum repugnantia nequit) in utrius∣que secundum scientiam nec aliunde posset prae∣sumi, quod alterutri hunc zelum mentiantur, aut quia fortassis decepti sunt, & veritatem non vident quam videre se credunt, aut quia nimio partium stu∣dio & ardore vincendi, & pudore cedendi agnitam fortassis veritatem sponte deserunt, & consulto decipere volunt. Experiendi igitur eorum animi, & dicta solertius expendenda: ne, si minus caute in hac causa proceditur, aut faveatur mendacio, aut veritati detrahatur, &, quod utrumque foret intu∣tum, vel sub pallio Augustini effugiat Jansenius, vel sub Jansenii nomine vapulet Augustinus.
Itaque ambiguas propositiones, nec in ea sensuum aequivocatione, quam continent, ullo modo defini∣biles, juxta Philosophi monitum, distinguendas prius existimem, ne, si indistinctae definiantur, per falsitatis latus impetitam se clamet veritas: Et (quod in damnatione articulorum Baii contigit) non paci & tranquillitati Ecclesiae sat plane consultum sit, sed acriori disputationum & turbarum flammae sug∣gesta materies, dum alia & alia de damnati, nec clare expositi in qualibet propositione sensus fiet in∣terpretatio.
VIdetur primo intuitu illegitimus esse & intole∣rabilis hujus propositionis sensus. Primo quia affinis errori haereticorum nostri temporis, qui dicunt, Praecepta Dei esse impossibilia etiam viris ju∣stis, nec per divinae gratiae quantumcumque auxili∣um impleri posse. Secundo quia contrarius de creto Concil. Trid. sess. 6, can 18. Si quis dixerit Dei praecepta homini etiam justificato & sub gratia con∣stituto esse ad observandum impossibilia, anathema sit. Tertio, quia adversans dicto B. Augustini lib. de na∣tura & gratia cap. 49. Firmissime creditur Deum justum & bonum impossibilia non potuisse praecipere. Quarto, quia idem Augustinus lib. de haeres. Ma∣nich. cap. 3, dixit: Omnes homines posse se conver∣tere ad Dei praecepta observanda si velint, quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum. Igitur si in eo sensu sumatur propositio, ut absolutam praeceptorum impossibilitatem, nullo divinae gratiae auxilio superandam importet: du∣bium non est quin haeretica sit & in legislatorem Deum horrendo blasphema.
Rursum erronea erit & impertinens propositio, si a justis quamdiu manent justi, removere intel∣ligatur gratiam necessariam ad abstinendum a pec∣cato mortali, & implenda consequenter praecepta ex quorum transgressione peccarent mortaliter: cum enim non sit justus quisquam, nisi quamdiu