PRimo ex Concilio Tridentino 1 1.1 sess. 6. cap. 11. ubi mutuatis verbis ipsis Divi Augustini lib. de nat. & grat. c. 43. loquens expresse Concilium de justificatis sic dicit: Deus impossibilia non jubet, sed jubendo monet & facere quod possis, & petere quod non possis. Ex quibus verbis manifestissimum est fateri Concilium, Non adesse jugiter homini justo volenti & conanti vires praesentes, quibus possit implere prae∣cepta quaecunque Divina, quodque praeterea eas debe∣at à Deo humiliter petere. Si enim jam haberet gra∣tiam sufficientem & vires praesentes (quales fingunt Molina ejusque discipuli) quibus posset praeceptum implere, false diceretur non posse, & absque ratio∣ne moneretur orando satagere ut posset; ut enim pe∣rite Augustinus lib. de nat. & grat. c. 18. Quid stul∣tius est quàm orare ut facias quod in potestate ha∣beas?
Secundo, ex Augustino 2 1.2 qui hanc eandem do∣ctrinam constantissime repetit in locis innumeris su∣orum operum, & contra Pelagianos praeceptorum possibilitatem contumaciter inculcantes, perpetuo docet praecepta esse possibilia ex viribus gratiae, quas cum nec justus praesto semper habeat, orando men∣dicare debeat. Sic in lib. de nat. & grat. cap. 15. Itaque praecepto facere commonemur quod conantes & nostris viribus non valentes adjutorium divinum pre∣cemur. Et cap. 69. Eo ipso quo firmissimè creditur Deum justum & bonum impossibilia non potuisse prà∣cipere, hinc admonemur & in facilibus quid agamus, & in difficilibus quid petamus. Et in lib. de spirit. & lit. cap.— Ideo enim lex jubet, ut admoneat quid fa∣ciat fides, ut cui jubetur, si nondum potest, sciat quid petat; si autem continuò potest, & obedienter fa∣cit, debet etiam scire, quo donante potest. Et lib. de grat. & lib. arb. cap. 16. Magnum aliquid Pelagia∣ni se scire putant, quando dicunt, non juberet Deus, quod sciret non posse ab homine fieri; quis hoc nesciat? sed ideo jubet aliqua quae non possumus, ut noverimus quid ab illo petere debeamus. Ipsa enim est fides quae orando impetrat, quod lex imperat. Haec & similia habet Augustinus lib. de perf. justit. cap. 3. & 4. tract. de ovibus cap. 1. tract. in Joan. 34. 66. & 96. serm. de divers. 44. cap. 2. & serm. 77. cap. 4. & serm. 106. cap. 1. & de verbis Apost. serm. 3. cap. 10. in Psalm 103. conc. 3. & in Psalm 106. & pluribus aliis locis quibus adversus Pelagianos fuse disputat, & exemplis a Scriptura adductis manifeste ostendit, non posse interdum justos etiam volen∣tes & conantes ea implere quae volunt, & ad quae conantur praecepta implenda, quod eis secundum praesentes vires desint auxilia gratiae iis implendis necessaria.
Tertio ostenditur ejusdem propositionis veritas ex orationis necessitate tam a Christo non infidelibus (quomodo enim invocabunt, in quem non crediderunt? Rom. 10.) sed fidelibus & in eum credentibus & justis Apostolis inculcata, Oportet, inquit, orare semper & nunquam deficere. Luc. 18. & 11. Matt. 7. Si enim viris justis semper suppetunt praesentes vires ad im∣plenda mandata & vitanda peccata, cur eis & a Christo & passim a toto Scripturarum canone pradi∣catur jugis orandi necessitas & constans in oratione perseverantia? cur jubentur dicere, Et ne nos indu∣cas in tentationem? si eis superandae tentationis po∣testas praesentissima, cur gemitus, cur lachrymae, cur suspiria importuna quibus caelum tundant, ut quod jam habent petant? Abducit ergo justos a studio Orationis qui eis hunc praesumptionis sensum