MAndatorum possibilitas, relativum quid est, & ordinem dicit ad potentiam activam, quae in homine reperitur ad mandata implenda. Cum igitur mandata dicantur homini possibilia non per naturam, sed per gratiae sufficientiam, duplex distinguenda est gratiae sufficienta quam Scholae in∣troduxerunt, moxque attendendum quaenam illa sit quam Jansenius pernegat in propositione ab eo asserta, & quae per propositionis proscriptionem consequenter adstruitur.
Asserunt & D. Thomae recentiores discipuli & Molinae defensores sufficientem gratiam, sed non utrique eamdem, imo hi & illi diversissimam toto caelo: quippe Thomistarum gratia sufficiens in∣completa est ad opus: Molinae vero sequacium com∣pletissima.
Gratia sufficiens Thomistarum non talis est per quam homo in natura lapsa unquam de facto aut bonum operetur, aut fuerit operaturus, aut sit o∣peraturus, sed per quam constituatur potens ad bo∣num operandum, nunquam tamen de facto opere∣tur, nisi huic gratiae sufficienti supervenerit efficacis gratiae auxilium. 1 1.1 Ut enim, inquiunt, oculus sanus quamvis aut somno ligatus, aut in tenebri∣coso constitutus loco, dicitur potens ad videndum, quamvis nec actu videat, nec visurus actu sit, nisi superveniente lumine & concurrente auxilio primae causae ad productionem actionis vitalis: ita & po∣tens constituitur homo ad opus bonum per auxilium gratiae sufficientis, quamvis nunquam bonum ipsum de facto aut velit aut operetur, aut sit actu opera∣turus, nisi superveniente gratia efficaci, quae, ut ait Apostolus, operatur in nobis & velle & perficere. Hanc gratiam sufficientem nunquam vel ab Augu∣stino vel a D. Thoma expresse memoratam ab eo∣rum, ut putant, principiis deduxere eorum discipuli. Absque hoc tamen quod contendant, illum omni homini ad omne opus & pro omni tempore ac mo∣mento adesse: siquidem Cardinalis Bellarminus, qui cum Thomistis hanc gratiam sufficientem ad∣mittit, probat simul 2 1.2 nullam fore in Deo injusti∣tiam, si om ibus eam denegaret; Et rursum per multa argumenta efficacissima ostendit hujusmodi 3 1.3 auxilium Dei sufficiens & necessa ium ad re∣surgendum a peccato non adesse omnibus momentis.
E contra gratia sufficiens quam Molina & ejus discipuli invexerunt, cumulatissima est, & talis quod praeter illam, 4 1.4 nihil aliud ex parte Dei per mo∣dum principii necessarium sit, ut homo nedum di∣catur posse velle aut posse operari, sed de facto ve∣lit & opetetur absque novo aliquo gratiae efficacis juvamine; cum ipsamet gratia ex sui natura suffi∣ciens a libero assensu & co-operatione voluntatis ef∣ficaciam & efficacis gratiae sortiatur appellationem. Hanc asserunt & deberi & dari a Deo omnibus ho∣minibus quibus praecepta et leges imponit, ideo∣que iis sive fidelibus, sive infidelibus, sive justis, sive peccatoribus etiam obcaecatis et obduratis, omni loco et momento esse praesentissimam, nec nisi in∣jutia subtrahendam.
In hac explicandae sufficientis gratiae tam lata di∣versitate Cornelius Jansenius Episcopus Iprensis sufficientem gratiam a Molina et ejus sequacibus as∣sertam, utpote jam in Pelagio damnatam, valide impugnat; illam vero quae a Thomistis statuitur nec admittit, nec rejicit, aut 5 1.5 ullam prote∣statur habere se de illa controversiam: imo censet & expressis verbis fatetur, quod 6 1.6 tale auxilium sufficiens fortasse non difficulter S. Augustinus admit∣teret, quamvis esse veram illam Christi gratiam, de qua cum Pelagio quaestio erat, pernegaret, ut et per∣negant ipsi Thomistae.
Igitur cum in odium Jansenii et ex occasione proscripti ejus operis delata fuerit ad Sedem Apo∣stolicam controversae propositionis querela & ipsius exposita damnatio: delatorum mens ea est ut dam∣netur in sensu Jansenii, aut saltem ut dum indistin∣cte damnetur, in sensu Jansenii damnata fingi que∣at. Parum illis est, ut damnetur in alio sensu, nisi damnetur, aut damnata credatur in eo quern im∣pugnant: impugnant vero illam, in quantum as∣serit justis volentibus & conantibus non semper a∣desse praesentes vites, hoc est, sufficientiam gratiae Molinisticae, qua eis praecepta quaecunque fiant om∣ni momento possibilia. Igitur et in hoc sensu eam proscribi volunt, aut posse fingi proscriptam. Pa∣rum illis est quod per hujus propositionis censuram