VIdetur primo intuitu illegitimus esse & intole∣rabilis hujus propositionis sensus. Primo quia affinis errori haereticorum nostri temporis, qui dicunt, Praecepta Dei esse impossibilia etiam viris ju∣stis, nec per divinae gratiae quantumcumque auxili∣um impleri posse. Secundo quia contrarius de creto Concil. Trid. sess. 6, can 18. Si quis dixerit Dei praecepta homini etiam justificato & sub gratia con∣stituto esse ad observandum impossibilia, anathema sit. Tertio, quia adversans dicto B. Augustini lib. de na∣tura & gratia cap. 49. Firmissime creditur Deum justum & bonum impossibilia non potuisse praecipere. Quarto, quia idem Augustinus lib. de haeres. Ma∣nich. cap. 3, dixit: Omnes homines posse se conver∣tere ad Dei praecepta observanda si velint, quia illud lumen omnem hominem illuminat venientem in hunc mundum. Igitur si in eo sensu sumatur propositio, ut absolutam praeceptorum impossibilitatem, nullo divinae gratiae auxilio superandam importet: du∣bium non est quin haeretica sit & in legislatorem Deum horrendo blasphema.
Rursum erronea erit & impertinens propositio, si a justis quamdiu manent justi, removere intel∣ligatur gratiam necessariam ad abstinendum a pec∣cato mortali, & implenda consequenter praecepta ex quorum transgressione peccarent mortaliter: cum enim non sit justus quisquam, nisi quamdiu