12. Loco, Objiciunt Concilium Moguntinum anno 1549. cap. 9. Demonstrandum est mandatorum Dei observationem renatis & justificatis esse possibi∣lem, non secundum naturae infirmitatem, sed secun∣dum gratiam Christi, &c.
Respondemus, triplicem in hac citatione esse cor∣ruptionem, quia abstulerunt duo aut tria verba ante, & totidem post, quia hic multum inserviebant ad propositum. Sic ergo habet Concilium: Ex eadem causa demonstrandum erit, mandatorum Dei obser∣vationem renatis ac justificatis esse possibilem, non se∣cundum naturae infirmitatem, sed secundum grati∣am Christi & secundum opem Spiritus Sancti: Sive ut paulo post dicit, opitulante Spiritu Sancto. Sub∣tractio hujus posterioris clausulae manifeste indicat fraudem: subtractio autem prioris, scilicet, ex ea∣dem causa, non minus fraudulenter facta est, quia illae particulae sunt relativae ad caput praecedens, in quo dixerat Concilium, dignitatem operum quae e∣liciunt justificati, sumi ex duplici capite, videlicet ex gratia Christi & ex Spiritu Sancto omnis boni ope∣ris motore & operatore; & post pauca, cujus mo∣tum in nobis efficacem cogitare debemus. Ex eadem ergo causa demonstrandum est, mandatorum Dei ob∣servationem, &c. nempe ex gratia Christi & ex Spi∣ritu Sancto omnis boni operis motore & operatore, cujus motum in nobis efficacem cogitare debemus.
Omnia fere loca D. Thomae quae allegant, potius convincunt oppositum, si antecedentia & conse∣quentia expendantur. Et idem dicendum de locis Conciliorum.
Omnia vero loca Scripturae sunt eadem quibus u∣tebantur Pelagiani & Semipelagiani.
Objiciunt quinque loca Scripturae ex quibus qua∣tuor abutebantur Caelestius & Cassianus, ut constat ex S. Augustino de perfect. justitiae c. 10. & ex Cassi∣ano collat. 7. c. 8. & collat. 13. c. 14.
Objiciunt loca explicata a Diva Augustino de prae∣dest. SS. c. 8. & 16. de dono persev. cap. 14. In en∣chir. cap. 97. Lib. 1. imperf. oper. cont. Iulian. cap. 93. De grat. & lib. arb. cap. 5. & iis abutebantur Faustus & alii Semipelagiani.
Utuntur locis citatis a Cassiano collat. 13. cap. 7. & a Fausto lib. 1. de grat. & lib. arb. cap. 19. quae om∣nia fere solvit D. Augustinus, de perf. justit. c. 19.
Nulla loca Scripturae objiciunt.
Objiciunt quatuor, quae in se vel in similibus sol∣vit Divus Augustinus de corr. & grat. cap. 14. & in enchir. c. 103.
Denique omnes objectiones quas faciunt, sunt argumenta quibus usi sunt Patres Societatis in Con∣gregationibus coram Clemente VIII. & Paulo V. & quibus utitur Pseudo-Suarez noviter impressus Lug∣duni contra gratiam de se efficacem.