sed oportet illos comprehendere in astutia sua: ha∣bens gratiam sanctificantem potest peccare, ut hic docet S. Thomas, et est de fide, sess. 6. can. 23. Et nihilominus 1 Joan. 3. dicitur quod qui natus est ex Deo, id est, justus, non potest peccare: po∣test ergo peccare et non potest: potest, quia cum gratia habituali retinet habitualiter potentiam ad peccandum: non potest peccare, quia non potest conjungere peccatum cum gratia, & tamen reti∣net libere gratiam. Ita similiter qui habet gratiam efficacem semper conjunctam cum actu bono, po∣test peccare, quia retinet potentiam ad peccandum: non potest peccare, quia non potest conjungere peccatum cum illa gratia efficaci, & tamen libere non peccat, & libere elicit actum: stat ergo ali∣qua necessitas cum libertate. Unde Divus Thomas ibidem art. 2 ad 3, docet, quod ad hoc, ut quis se praeparet ad gratiam habitualem, requiritur operatio Dei ad se animam converteu••is, juxta illud Threno∣rum ultimo, Converte nos, Domine, ad te, & cor∣vertemur, scilicet infallibiliter. Quare Divus Thomas 1 2, q. 112, art. 3, docet, quod preparatio ad gratiam secundum quod est a Deo movente, habet necessitatem ad id ad quod voluntas a Deo movetur, non quidem coactionis sed infallibilitatis: ergo opera∣tio Dei animam moventis ad conversionem, sive convertentis animam, habet necessitatem ad hoc ut anima seipsam libere convertat: stat ergo liber∣t••s ••um aliqua necessitate. Quare D. Thomas ibid. •• 62, art. 8, dicit, quod major libertas est in Ange∣•…•… qui peccare non possunt, quam in nobis qui possu∣••us: quia posse peccare pertinet ad defectum liber∣tatis.
10. Objiciunt Divum Thomam q. 22, de verit. a. 8. Et praeter hoc habet appetere aliquid secun∣dum propriam determinationem non ex necessi∣ta••e, quod ei competit, in quantum voluntas est.
Respondemus voluntatem appetere aliquid non ex necessitate absoluta, quae etiam dicitur necessitas coactionis, apud D. Thomam. Unde ibid. ad 3, cum sibi opposuisset argumentum quod opponunt nobis adversarii, Libertas, inquiens, opponitur ne∣cessitati: sed voluntas est libera: ergo non de neces∣sitate aliquid vult. Respondet, ad 3 dicendum quod libertas secundum Augustinum opponitur necessi∣tati coactionis, non autem naturalis inclinationis. I∣dem habet ad 1. 2 & 4.
11. Objiciunt D. Thomam 1 contra Gentes, c. 68. Dominium quod habet voluntas supra suos a∣ctus per quod in ejus potestate est velle & nolle, ex∣cludit determinationem virtutis ad unum.
Resp. adversarios data opera suppressisse verba sequentia, & violentiam causae exterius agentis; non autem excludit influentiam superioris causae a qua est ei esse & operari, & sic remanet causalitas in causa prima quae est Deus respectu motuum volun∣tatis, ut sic Deus scipsum cognoscendo hujusmodi cog∣noscere possit. Quae verba continent solutionem argumenti quarti quod proposuerat cap. 63. quod etat hujusmodi: Quorumdam singularium causa est voluntas: effectus autem antequam sit, non potest nisi in sua causa cognosci: sic enim solum esse po∣test, antequam in se esse incipiat: motus autem vo∣luntatis a nullo possunt per certitndinem cognosci nisi a voluntate in cujus potestate sunt. Impossibile est igitur quod Deus de hujusmodi singularibus, quae causam ex voluntate sumunt, notitiam certam ha∣beat. Respondet D. Thomas: dominium quod vo∣luntas habet in suos actus non excludere influentiam Dei qua habet voluntas etiam operari, & sic in hu∣jusmodi influencia & causalitate potest Deus seipsum cognoscendo certo cognoscere actus nostrae volun∣tatis singulares & determinatos: atqui Deus non potest actus illos singulares & determinatos cognos∣cere in sua illa influentia, nisi illa certo & infalli∣biliter causet illos actus certos & determinatos: ergo debet illa eos sic causare, atque adeo illi sunt certi certitudine causalitatis divinae & infallibilita∣tis, & consequenter quodam modo necessarii, & tamen sunt liberi: stat ergo libertas cum quadam necessitate.
12. Objiciunt Alvarem de Auxiliis disp. 117. n. 11. ad 3. Cumel. 1. 2. dist. 11. assert. 4. Petrum de Cabrera 3. p. q. 18. art. 4.
Respondemus, admissis his quae isti auctores di∣cunt, adhuc verum esse quod stat aliqua necessitas cum libertate, ut etiam ipsi idem auctores docent: Alvarez disp. 22. n. 40. & 43. disp. 25. n. 2. disp. 83. n. 18. disp. 12. n. 1, 3, 4. & 5. & Cumel 1. p. q. 14. art. 13. disp. 3. & q. 41. art. 2. disp. 4. & Cabrera eodem loco qui citatur in objectione, disp. 1.
Adversus quartam propositionem.
1. Objiciunt omnia loca objecta contra primam & secundam: sed jam soluta haec sunt.
2. Objiciunt D. Thom. q. 6. de malo art. unico ad 3. ubi solvens illam objectionem: Si ergo vo∣luntas hominis infallibiliter movetur à Deo, sequi∣tur quod homo non habeat liberam electionem suorum actuum. Respondet: Deus movet quidem volunta∣tem immutabiliter propter efficaciam virtutis moven∣tis quae deficere non potest, sed propter naturam vo∣luntatis motae quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed remanet libertas, sicut etiam in omnibus providentia divina infallibiliter ope∣ratur.
Respondemus adversarios noluisse impugnare propositionem, sed probare: nullus enim locus est in Divo Thoma aptior ad probandam quartam propositionem; quod sic ostenditur: Idem omni∣no est voluntatem agi insuperabiliter & indeclinabi∣liter, ac voluntatem moveri immutabiliter, effica∣citer, per virtutem moventem quae deficere non po∣test: atqui Semipelagiani fuerunt haeretici quia ne∣garunt voluntatem agi divina gratia insuperabiliter & indeclinabiliter: fuerunt enim haeretici quia ne∣garunt gratiam illam quam Divus Augustinus admit∣tebat toto libro de correptione & gratia, praesertim cap. 12. ut constat ex Hilario epist. ad Divum Au∣gustinum, Sect. Deinde molestè ferunt. Gratia au∣tem quam Divus Augustinus admittebat, est illa per quam voluntas insuperabiliter & indeclinabili∣ter agitur: haec enim sunt formalia verba Divi Au∣gustini. Ergo Semipelagiani fuerunt haeretici quia negarunt gratiam qua voluntas humana movetur im∣mutabiliter, infallibiliter, efficaciter, per virtu∣tem quae deficere non potest: quia tamen cum hac tanta gratiae efficacia stat libertas, haec enim gratia facit utrumque, hoc est, facit ut agamus, & ut li∣bere agamus, idcirco Divus Thomas dicit, quod non inducitur necessitas, scilicet absoluta, sed tantum necessitas infallibilis, immutabilis, efficacitatis vir∣tutis quae deficere non potest, & haec necessitas non