1. Objiciunt omnia loca objecta contra primam & secundam: sed jam soluta haec sunt.
2. Objiciunt D. Thom. q. 6. de malo art. unico ad 3. ubi solvens illam objectionem: Si ergo vo∣luntas hominis infallibiliter movetur à Deo, sequi∣tur quod homo non habeat liberam electionem suorum actuum. Respondet: Deus movet quidem volunta∣tem immutabiliter propter efficaciam virtutis moven∣tis quae deficere non potest, sed propter naturam vo∣luntatis motae quae indifferenter se habet ad diversa, non inducitur necessitas, sed remanet libertas, sicut etiam in omnibus providentia divina infallibiliter ope∣ratur.
Respondemus adversarios noluisse impugnare propositionem, sed probare: nullus enim locus est in Divo Thoma aptior ad probandam quartam propositionem; quod sic ostenditur: Idem omni∣no est voluntatem agi insuperabiliter & indeclinabi∣liter, ac voluntatem moveri immutabiliter, effica∣citer, per virtutem moventem quae deficere non po∣test: atqui Semipelagiani fuerunt haeretici quia ne∣garunt voluntatem agi divina gratia insuperabiliter & indeclinabiliter: fuerunt enim haeretici quia ne∣garunt gratiam illam quam Divus Augustinus admit∣tebat toto libro de correptione & gratia, praesertim cap. 12. ut constat ex Hilario epist. ad Divum Au∣gustinum, Sect. Deinde molestè ferunt. Gratia au∣tem quam Divus Augustinus admittebat, est illa per quam voluntas insuperabiliter & indeclinabili∣ter agitur: haec enim sunt formalia verba Divi Au∣gustini. Ergo Semipelagiani fuerunt haeretici quia negarunt gratiam qua voluntas humana movetur im∣mutabiliter, infallibiliter, efficaciter, per virtu∣tem quae deficere non potest: quia tamen cum hac tanta gratiae efficacia stat libertas, haec enim gratia facit utrumque, hoc est, facit ut agamus, & ut li∣bere agamus, idcirco Divus Thomas dicit, quod non inducitur necessitas, scilicet absoluta, sed tantum necessitas infallibilis, immutabilis, efficacitatis vir∣tutis quae deficere non potest, & haec necessitas non