efficaciam virtutis moventis, quae deficere non potest, et infallibiliter: infallibilitas autem est quaedam necessitas, ut expresse docet Divus Thomas 1. 2. q. 112, a. 3. Quare in illa quaest. 6 de malo, art. unico, ut salvet libertatem in electione hominis in statu naturae corruptae, recurrit ad libertatem a coactione, dicens: homo peccans liberum arbitrium perdidit quantum ad libertatem quae est a culpa & miseria, non autem quantum ad libertatem quae est a coactione.
4. Objiciunt Divum Thomam 1 p. q. 19. art. 10. Liberum arbitrium habemus respectu eorum quae non necessari•• volumus.... Cum ergo Deus multa velit non ex necessitate, respectu eorum quae non ex neces∣sitate vult, liberum habet arbitrium.
Respondemus adversarios consulto praetermisisse verba sequentia, quibus Divus Thomas satis se ex∣plicat. Liberum, inquit, arbitrium habemus re∣spectu eorum quae non necessario volumus, vel ex na∣turali instinctu; non enim ad libertatem arbitrii per∣tinet quod volumus esse felices, sed ad naturalem in∣stinctum, &c. Quo loco aperte ostendit Divus Thomas se per necessitatem intelligere naturalem instinctum, qui facit naturalem necessitatem. Un∣de Divus Thomas in eadem quaestione art. 8. inqui∣rens utrum voluntas divina rebus volitis necessita∣tem imponat, in solutione ad 1 & ad 3, concedit necessitatem non absolutam, sed conditionalem stare cum libertate.
5. Objiciunt Divum Thomam q. 24. de verit. a. 2.
In brutis est quaedam similitudo liberi arbitrii in quantum possunt agere et non agere unum et i∣dem secundum suum judicium.... Sed quia ju∣dicium eorum est determinatum ad unum, per consequens et appetitus et actio ad unum deter∣minatur: unde necesse habent, &c. Sed homo non necessario movetur ab iis quae sibi occurrunt, vel a passionibus insurgentibus, quia potest ea ac∣cipere vel refugere; et ideo homo est liberi arbi∣trii, non autem bruta. Et ad 7. Tam homines quam bruta beneficiis inducuntur et flagellis pro∣hibentur, vel praeceptis et prohibitionibus, sed di∣versimode: quia in potestate hominum est ut eis∣dem rebus similiter repraesentatis, sive sint prae∣cepta sive prohibitiones, eligant vel fugiant judicio rationis.
Respondemus Divum Thomam loqui de deter∣minatione judicii ex parte objecti: nam quando homo appetit, judicium ejus, cum sit actus singu∣laris, est determinatum sicut et judicium bruti: sed est differentia, quia judicium bruti est determina∣tum ad unum ex parte objecti, non autem hominis, ut satis clare Divus Thomas explicat ad 7. Quod autem Divus Thomas admittat hanc tertiam pro∣positionem; ibidem patet art. 1 ad ult. Habemus, inquit, respectu finis liberam voluntatem, cum ne∣cessitas naturalis inclinationis libertati non repugnet secundum Augustinum 5 de Civit.
6. Objiciunt Divum Thomam q. 22. de verit. art. 6. ubi dicit:
Cum voluntas dicatur libera in quan∣tum necessitatem non habet, libertas voluntatis in tribus considerabitur, scilicet quantum ad act∣um, in quantum potest velle et non velle, et quantum ad objectum, in quantum potest hoc vel illud et ejus oppositum, et quantum ad ordi∣nem finis, in quantum potest velle bonum et ma∣lum.
Respondemus libertatem in viatoribus habere illa tria, nec tamen propterea sunt de essentia li∣bertatis: nam libertas quantum ad actum non re∣peritur in Deo, qui tamen habet perfectissimam ra∣tionem libertatis, ut docet Divus Thomas q. 4. ce verit. art. 3 ad 3. nec similiter libertas quantum ad ordinem finis, qua potest velle bonum et malum, est essentialis; alias nec Christus, nec Beati essent liberi; esse tamen liberos, imo libetiotes quam nos, docet S. Thomas infra citandus. Sola ergo libertas quantum ad objectum est essentialis libero arbitrio, et haec excludit necessitatem simpliciter, non autem secundum quid; quare idem S. Thomas ibidem ait art. 5 ad 3. Libertas, inquit, secundum Augustinum opponitur necessitati coactionis, non au∣tem naturalis inclinationis. Idemque dicit ad 1. 2 et 4. et q. 23. a. 4, q. 22. a. 8, 9, 10. docet Deum operari opera nostra, immutare voluntatem non co∣gendo illam, et non stare quod Deus velit aliquid quod illud non sit.
7. Objiciunt Divum Thomam 1. 2, q. 10, art. 4.
Quia voluntas est activum principium non deter∣minatum ad unum, sed indifferenter se habens ad multa: sic Deus ipsam movet, quod non ex necessitate ad unum determinat, sed remanet mo∣tus ejus contingens et non necessarius.
Respondemus verissimum esse quod voluntas, cum non sit determinata ad unum, Deus sic illam mo∣vet quod non determinat illam ex necessitate sim∣pliciter, sed tantum ex necessitate secundum quid. Unde ibid. ad 3 Divus Thomas ait: Si Deus mo vet libertatem ad aliquid, impossibile est huic positioni, quod voluntas ad illud non moveatur, non tamen est impossibile simpliciter: unde non sequitur quod vo∣luntas a Deo ex necessitate moveatur. Ex quo sic arguitur: Quod est impossible non esse, necessa∣rium est esse, ut ex terminis patet: sed ex D. Tho∣ma, hic supposiro quod Deus movet voluntatem ad aliquid, impossibile est quod voluntas non moveatur ad illud: eigo necessarium est quod voluntas mo∣veatur ad illud: movetur autem agendo; ergo a∣ctio illa est aliquo modo necessaria: stat ergo quae∣dam necessitas cum libertate.
8. Objiciunt Divum Thomam 1. 2. q. 13. art. 6.
Homo non ex necessitate eligit, et hoc ideo, quia quod possibile est non esse, non necesse est esse: quod autem possibile sit non eligere, hujus ratio ex duplici hominis potestate accipi potest; potest enim velle et non velle, agere et non agere, et etiam potest hoc aut illud; ideo homo non ex necessitate eligit, sed libere.
Respondemus hominem non eligere ex necessi∣tate absoluta, sed ex necessitate suppositionis, quam non tollere libertatem aperte colligitur ex Divo Thoma ibidem ad 2; ubi si recte perpendatur, concedit eamdem necessitatem in electione quam concedit in judicio dirigente electionem: atqui clarissime admittit in illo judicio necessitatem ex suppositione: ergo eamdem admittit in electione, quae tamen est libera, ut etiam concedit Bellarmi∣nus, ut ostensum est in explicatione hujus tertiae propositionis.
9. Objiciunt D. Thomam 1 p. q. 62 art. 3 ad 2. Inclinatio gratiae non imponit necessitatem, sed habens gratiam potest ea uti & peccare.
Respondemus Divum Thomam ibi loqui de gra∣tia habituali, ut disertis verbis explicat in corpore articuli: unde patet adversarlos voluisse imponere quasi Divus Thomas loqueretur de gratia actuali: