3. Objiciunt D. Thomam art. 13. ejusdem quaest. Quia nullus motus liberi arbitrii praecedit plenam deliberationem pertrahens ad peccatum quasi inclinatione habitus, ideo potest omnia mortalia vi∣tare.
Respondemus, in homine justo nullus motus inordinatus quo ad••aereat ultimo fini inordinato praecedit, quia jam poenituit & justificatus est, ideo potest omnia vitare, non tamen sine auxilio divino, ut dixit articulo praecedenti, & iterum dicit articulo sequenti.
4. Objiciunt. art. 14 ad 12. Recte homo corripitur qui praeceptum non implet, quia ex ejus negligentia est quod gratiam non habet, per quam potest ser∣vare mandata quantum ad modum: cum possit nihi∣lominus per liberum arbitrium ea servare quantum ad substantiam.
Respondemus per gratiam habitualem hominem posse servare mandata quantum ad modum meriti, & quantum ad substantiam posse illa servare, non tamen sine mesericordia Dei, per quam interius mo∣tum mentis operatur, sine qua nullum bonum homo po∣test facere, ut expresse dicit Divus Thomas ibid in corp. art.
5. Objiciunt D. Thomam 3 p. q. 86. art. 1. Di∣cere quod aliquod peccatum sit in hac vita, de quo a∣liquis poenitere non possit, erroneum est, quia per hoc tolleretur libertas arbitrii, & derogaretur virtuti gratiae cujuscunque peccatoris ad poenitendum.
Respondemus locum hunc truncatum referri; si afferatur integer, affert solutionem: sic ergo ha∣bet, & derogaretur virtuti gratiae per quam moveri potest cor cujuscunque peccatoris ad poenitendum se∣cundum istud Proverb. 21. Cor Regis in manu Do∣mini, quocunque voluerit vertet illud. Qui locus manifeste loquitur de gratia efficaci qua moveri po∣test cor peccatoris cujuscunque ad poenitendum, & qua sola cor Regis Deus vertit.
6. Objiciunt Alvarem disp. 71 de Auxiliis n. 9. & n. 12. Gonzalem 1 p. q. 23. art. 8. n. 18, & n. 24. et q. 19. art. 8. disp. 58. sect. 2. n. 16. et Cabreram 3 p. q. 18. art. 4. disp. 6. dub. 5. concl. 2 et Petrum de Ledesma de Auxiliis quaest. unica, art. 16. concl. 3.
Respondemus, admissis illis omnibus quae di∣cunt hi Auctores, adhuc veram esse propositionem, etiam apud illos. Apud Alvarem disp. 88. Gon∣zalem citatum in objectione paulo post verba ob∣jecta, Cabreram ibid. dub. 3 ad 1 confirmat. 6 argum. et ad 1 confirmat. 8 argum. Ledesmam i∣bid. art. 14 ad 2 et 3.