VEI Jansenius sibi contradicit negando in qui∣busdam locis gratiam sufficientem, & reipsa admittendo in aliis, vel non sibi contradicit: quia quando illam negat, intelligit in uno sensu, & quando illam admittit, intelligit in alio.
Si sibi contradicit affirmando & negando eandem gratiam sufficientem in eodem sensu, oportet pri∣us explicare quam damnare, ne petatur a Sede Apo∣stolica ut definiat contradictoria.
Si non contradicat sibi, sed solum in uno sensu affirmet gratiam sufficientem, et in ailo neget, ex∣plicandum est quis sit sensus falsus et qui verus, ne oriatur confusio in Ecclesia Dei, et ne simul cum Jansenio reputentur damnati qui verum sensum de∣fendunt: nam gratia sufficiens multis modis expli∣catur.
Aliqui enim Theologi arbitrantur in homine ju∣sto de quo est prima propositio, non dari aliam gra∣tiam sufficientem nisi gratiam habitualem, dona et virtutes infusas, quasdam inspirationes et exci∣tationes morales; et hoc modo explicant gratiam sufficientem Academiae Salmanticensis, Lovaiensis et Duacensis in censuris adversus Lessium et Mo∣linam.
Gratiam vero habitualem, dona, virtutes, inspi∣rationes et excitationes morales admittit Jansenius lib. 3 de grat. Christi. cap. 6 et cap. 15.
Alii dicunt quod gratia quae est efficax respectu actuum imperfectorum, et quae efficaciter facit, ut homo eliciat libere quaedam imperfecta desideria et velleitates, eadem est gratia sufficiens respectu actu∣um perfectiorum, quia disponit ad illos, et dat ho∣mini ut possit illos elicere.
Hanc autem gratiam sufficientem hoc sensu ad∣mittit Jansenius, ut patet ex prima propositione, et ex lib. 3. de grat. Christi cap. 27, quamvis nolit eam vocari sufficientem, quia ultra illam requiri∣turalia: in quo dissentit a Thomistis.
Quidam vero Theologi, quamvis pauci, admit∣tunt dari gratiam pure sufficientem, quae nullo modo sit efficax, etiam respectu actuum imperfe∣ctorum: sed addunt ultra hanc gratiam sufficien∣tem requiri aliam efficacem, ut homo de facto e∣liciat actus quoscunque, etiam imperfectos; et hanc gratiam sufficientem impugnat Jansenius lib. 3 de grat. Christi cap. 1, 2 et 3.
Denique Theologi Societatis contendunt da••i gratiam sufficientem ultra quam ad operandum non requiritur alia gratia praeveniens, sed illa sufficit er determinatur a libero arbitrio; et hanc cum omni∣bus Theologis Ordinis Praedicatorum impugnat Ian∣senius tanquam Pelagianam et Semipelagianam, ut patet eodem libro 3 cap. 3 et seq.
Si ergo damnandus est Iansenius, debet explicari in quo sensu damnetur: nam si damnetur quia ne∣gat gratiam sufficientem qualem explicant Patres Societatis, definitur tota causà de Auxiliis, et dam∣nantur cum Iansenio omnes qui admittunt gratiam de se efficacem.
Si autem damnetur quia negat gratiam pure suf∣ficientem, cum illo damnabuntur plures et maxi∣mi Theologi.
Denique si damnetur quia eam gratiam quam nonnulli vocant sufficientem, ipse non vult sic vo∣cari, tunc damnabitur ob solum modum loquendi, et semper cavenda erit fraus et aequivocatio.