SI damnetur quinta propositio in sensu allato, se∣quitur D. Augustinum male interpretatum fu∣isse illum locum 17 1.1 D. Pauli, Vult omnes homines salvos fieri, & sua hac interpretatione fideles tur∣basse, ejusque occasione salutem eorum fuisse pe∣riclitatam.
18 1.2 Si damnetur quinta propositio in sensu prae∣dicto, de fide erit non errasse Semipelagianos, dum de omnibus universim hominibus interpretati sunt illud D. Pauli, Christus pro omnibus mortuus est. Ex quo
19 1.3 Sequitur primo, illos etiam non errasse dum eodem modo interpretati sunt illud aliud ejusdem Apostoli, Deus vult omnes homines salvos fieri. Probatur sequela: quia pro iis omnibus mortuus est Christus quos Deus vult salvos fieri, &c contra. Ad∣versarii vero noluerunt proponere hanc propositio∣nem, Deus vult omnes homines salvos fieri, quia cum sit notissimum illam limitatam esse a D. Augu∣stino, aperte judicati essent adversarii doctrinae D. Augustini.
Sequitur secundo, limitationem quam adhibet D. Augustinus huic loco, ut non intelligatur nisi de praedestinatis, non sequi ex iis quae tanquam de fide docuit D. 20 1.4 Augustinus, & approbarunt summi Pontifices circa gratiam & praedestinationem. Pro∣batur sequela; error est dogma contrarium illius quod sequitur ex certis de fide, nam in hoc differt haeresis ab errore, quod haeresis est contraria iis quae sunt de fide, error vero est contrarius iis quae se∣quuntur ex certis de fide: sed explicatio omnino u∣niversalis praedictorum locorum D. Pauli non est er∣ror: ergo non est contraria explicationi limitanti, ut patet: ergo explicatio illa limitans non sequitur ex iis quae sunt de fide circa gratiam & praedestinatio∣nem.
Sequitur tertio, quod D. Augustinus credens ex iis quae de fide docuerat circa gratiam & praedestina∣tionem, sequi illam suam explicationem limitan∣tem,