SI damnetur haec quarta propositio sic explicita, se∣quitur nullam esse auctoritatem S. Augustini, justas fuisse querelas Pelagianorum, & Semipelagi∣anorum & Molinae adversus S. Augustinum, cujus doctrina immerito fuisset approbata, & illi injuste fuissent damnati.
Damnata hac quarta propositione in sensu allato, sequitur Semipelagianos non errasse negando grati∣am de se efficacem, sed solum negando ad initium fidei & perseverantiam, gratiam interiorem deter∣minabilem ex consensu vel dissensu voluntatis posito vel praeviso. Sequela est evidens supposita legitima explicatione propositionis. Oppositum judicatum est in Congregationibus de 16 1.1 Auxiliis.
Sequitur secundo Pelagianos errasse non admit∣tendo ad omnia opera gratiam interiorem determi∣nabilem. Probatur sequela: Eandem gratiam quam negarunt Semipelagiani ad initium fidei & ad perse∣verantiam, negarunt Pelagiani ad omnia opera, & in hoc tam hi quam illi fuerunt haeretici. Idcirco e∣nim dicti sunt Semipelagiani, quia mediam partem haeresis Pelagianae tuebantur. Sed ex dictis Semipe∣lagiani fuerunt haeretici negando gratiam solam in∣teriorem determinabilem. Ergo Pelagiani quoad hunc articulum suerunt haeretici negando necessita∣tem gratiae interiotis determinabilis: quae est doctri∣na sequacium 17 1.2 Molinae proscripta in 18 1.3 Con∣gregationibus de Auxiliis.
Sequitur tertio, quaestionem de adjutorio divino inter D. Augustinum ex una parte, & Pelagianos & Semipelagianos ex altera, solum fuisse de gratia il∣la determinabili quam illi haeretici negabant, Au∣gustinus vero probabat tanquam de fide. Sequela probatur: quia intendebat Augustinus uti haeretici admitterent gratiamillam quam negando erant hae∣retici: sed non erant haeretici nisi negando gratiam illam determinabilem: ergo D. Augustinus inten∣debat ut illam admitterent.
Sequitur quarto, gratiam illam determinabilem de qua erat quaestio, non debuisse explicari nomini∣bus expresse vel aequivalenter significantibus, quod sit determinans vel determinativa, praesertim quae scandali, turbationis & erroris possent esse causa. Probatur sequela: Doctor Catholicus debet expri∣mere rem de fide sicut est, non autem verbis opposi∣tis, praesertim quando est admonitus quod hujus∣modi nomina sunt causa scandali, turbationis & er∣roris. Sed D. Augustinus fuit admonitus 19 1.4 quod verba quibus utebatur, quae exprimunt quod hujus∣modi gratia sit determinans, erant causa turbationis, scandali & erroris. Ergo non debuit Augustinus uti hujusmodi verbis.
Sequitur quinto, D. Augustinum excessisse debi∣tum modum explicandi gratiam de qua erat contro∣versia inter ipsum & praefatos haereticos, quod ta∣men