omni necessitate necessariae ad meritum, nam gratia de se efficax spectat necessitatem infallibilitatis; er∣go gratia de se efficax erit impossibilis. Hoc tamen censuerunt Consultores de Auxiliis esse Semipe∣lagianum & contra S. Augustinum.
Sequitur secundo, dati scientiam mediam quam docet Molina. Probatur sequela. Datur illud si∣ne quo non potest salvari in nostris operibus libertas ab omni necessitate, etiam infallibilitatis: sed sine scientia media hoc non potest salvati, ut docet Mo∣lina: & ratio est quia si decretum Dei antecedat praevisionem nostri consensus, consensus noster se∣quetur necessario necessitate infallibilitatis; ergo debet dati scientia media, quam censuerunt Consultores sacrae Congregationis esse Pelagianam & contra S. Augustinum.
Sequitur tertio, Deum decrevisse offerre excel∣lentiora dona animae Christi quia praevidit eam pro sua innata libertate usuram esse illis, ut expresse as∣serit Molina. Probatur sequela: quia alias usus ille donorum non fuisset in Christo meritorius, ut∣pote cum non esset liber ab omni necessitate. Si e∣nim Deus decernat aliquem actum ante praevisum consensum voluntatis creatae, actus ille non est li∣ber libertate sufficiente ad meritum, ut dicit proposi∣tio. Ex quo manifeste infertur contra expressa verba D. Pauli Christum non meruisse sibi vel nobis per a∣ctum quo voluit obedire, nisi ea ratione quod Deus praevidit eum pro sua innata libertate usurum illis ex∣cellentioribus donis, quod quantum faveat Arianis & Nestorianis, constare videtur ex Athanasio, Alexandro Episcopo Alexandrino, Au∣gustino, Prospero & aliis, judicet sancta Sedes.
Pro hac ergo tertia propositione reponimus i∣stam:
Ad meritum requiritur potentia peccandi, quae est laudabilis, est a Deo, & est pars libertatis.