quas habet vires, non est aliud necessarium, alias non esset possibile; Atqui justo sunt praecepta possi∣bilia secundum praesentes quas habet vires; Ergo non est aliud necessarium, nec consequenter gratia actualis contra judicium consulentium in Con∣gregationibus, & contra easdem definitiones, & contra D. Augustinum.
Sequitur tertio, Gratiam habitualem vel actua∣lem esse duntaxat necessariam, non ut impleantur praecepta, & ut vitetur peccatum, sed solum ut actus quibus implentur, sint supernaturales. Quae est etiam doctrina Molinae. Probatur sequela. Ad illud solum requi••i••ur gratia vel actualis vel ha∣bitualis, quod praestat actibus nostris ut sint super∣naturales; Ergo gratia habitualis vel actualis solum requiritur ut actus quibus implentur praecepta sint supernaturales. Contra quam doctrinam judicatum est in Congregationibus praedictis, & est contra D. Augustinum.
Sequitur quarto, Vires hominis in natura lapsa in ordine ad bonum naturale esse aequales viribus quas habuisser, si fuisset condi••us in puris naturali∣bus, quae est etiam sententia Molinae. Probatur sequela. Si gratia non est necessaria nisi ad hoc ut actus sint supernaturales, sine graria possumus eli∣cere omnes actus naturales, ut est evidens; sed ex dictis gratia non est necessaria nisi ut actus nostri sint supernaturales. Ergo sine ipsa possumus elicere omnes actus naturales quos potuissemus elicere in natura pura, atque adeo habemus easdem vires mo∣do ut tunc: quam doctrinam esse periculosam & destruere peccatum originale judicarunt Consulto∣res in citatis Congregationibus, quia revera est contra D. Augustinum.
Sequitur quinto, Hominem in natura lapsa pos∣se elicere actum bonum moraliter, qui sit verae vir∣tutis opus fini ultimo naturali accommodatum: quod etiam docet Molina. Probatur sequela. Homo in natura pura poterat elicere actum bonum moraliter qui esset verae virtutis opus accommoda∣tum fini ultimo naturali; sed idem potest in natura lapsa quod tunc potuisset. Ergo potest hujusmodi actum elicere, & consequenter eliciendo frequen∣ter hujusmodi actus, potest sine gratia acquirere veras virtutes; seque totum rectificare & ordinate in Deum ut finem ultimum naturalem, atque adeo resurgere a peccato, ut demonstravit P. Lemos, & judicarunt Consultores in Congregationibus de Auxiliis, in quibus censuerunt esse contra D. Augustinum.
Sequitur sexto, Posse hominem solis viribus na∣turae lapsae assentiri revelatis assensu firmo sed natu∣rali: quod etiam infert Molina. Probatur se∣quela. Possumus in natura lapsa sola facultate natu∣rae elicere omnes actus naturales, ut ostensum est; sed iste assensus, quamvis firmus, est mere natura∣lis ex Molina; ergo possumus illum ex naturalibus elicere sine gratia: quae doctrina judicata est Pela∣giana & Semipelagiana in Congregationibus de Auxiliis, quia est contra Beatum Augusti∣num.
Sequitur septimo, Posse hominem in natura lapsa absque gratia sperare, diligere Deum super omnia, atteri & conteri de peccatis, resistere cui∣libet tentationi etiam gravissimae, & etiam si mori oporteat pro servanda lege naturali: quae etiam sunt secundum sententiam Molinae. Prob. sequela. Quia isti omnes actus sunt mere naturales, ergo possumus istos elicere. Quam doctrinam esse pure Pelagianam censuerunt Consultores de Auxi∣liis, & est contra S. Augustinum.
Sequitur octavo, dari legem infallibilem, qua statutum sit a Deo auferendam gratiam facienti quod in se est ex viribus naturae lapsae sine gratia: quod & docet Molina. Probatur sequela. De∣bet dari illa lex sine qua sequeretur hominem justifi∣cari per solas naturae vires; sed sine ista sequeretur quod homo diligendo Deum super omnia actu mere naturali, averteret se a creatura quam sibi constitu∣erat ultimum finem per peccarum mortale, & con∣verteret se ad Deum ut finem ultimum naturalem, utpote quem super omnia diligeret: igitur debet dari talis lex. Quae doctrina Molinae pluries notata est Pelagiana a Censoribus in Congreg. de Au∣xiliis, & revera repugnat Augustino.
Et ecce totam Molinae doctrinam de viribus libe∣ri arbitrii in natura lapsa definitam, si damnetur pri∣ma propositio secundum sensum adductum: quare loco illius proponemus sanctae Sedi judicandum de sequenti.
Singula Dei praecepta in natura lapsa absque ulla gratia nedum justis sed etiam infidelibus quan∣tumcunque graviter tentatis, & quamvis oporteat mortem subire, sunt possibilia secundum praesen∣tes quas habent vires, ita ut de facto non transgre∣diantur illa: quod si fecerint, actu mere naturali Deus dabit illis gratiam qua justificationem conse∣quantur.